The Dance Of Death - The Dance of Death Part 3
Library

The Dance of Death Part 3

LUDIMAGISTER.

En ego pervigili cura externoque labore.

Excolui juvenum ingenia, et praecepta Minervae Tradens consenui, cathedraeque piget sine fructu.

Quid dabitur fructus, tanti quae dona laboris?

Omnia mors aequans, vitae ultima meta laboris.

MILES AURATUS.

Miles ego auratus, fulgenti murice et auro Splendidus in populo. Mors te manet omnia perdens.

MILES ARMATUS.

Miles ego armatus, qui bella ferocia gessi.

Nullius occursum expavi, quam durus et audax.

Ergo immunis ero. Mors te intrepida ipsa necabit.

MERCATOR.

En ego mercator dives, maria omnia lustro Et terras, ut res crescant. Mors te metet ipsa.

FUCKARDUS.

En ego fuckardus, loculos gesto aeris onustos, Omnia per mundum coemens, vendo atque revendo.

Heroes me solicitant, atque aera requirunt.

Haud est me lato quisquam modo ditior orbe.

Mortis ego jura et frameas nihil ergo tremisco Morte cades, mors te rebus spoliabit opimis.

QUaeSTOR.

Quaestor ego, loculos suffersi arcasque capaces Est mihi praenitidis fundata pecunia villis.

Hac dives redimam durae discrimina mortis Te mors praeripiet nullo exorabilis auro.

NAUCLERUS.

En ego nauclerus spaciosa per aequora vectus, Non timui maris aut venti discrimina mille.

Cymba tamen mortis capiet te quaeque vorantis.

AGRICOLA.

Agricola en ego sum, praeduro saepe labore, Et vigili exhaustus cura, sudore perenni, Victum praetenuem quaerens, sine fraude doloque Omnia pertentans, miseram ut traducere possim Vitam, nec mundo me est infelicior alter.

Mors tamen eduri fiet tibi meta laboris.

ORATOR.

Heroum interpres venio, fraudisque peritus, Bellorum strepitus compono, et bella reduco, Meque petunt reges, populus miratur adorans.

Nulla abiget fraudi lingueve peritia mortem.

PRINCEPS BELLI.

Fulmen ego belli, reges et regna subegi, Victor ego ex omni praeduro quamlibet ecce Marte fui, vitae hinc timeo discrimina nulla.

Te mors confodiet cauda Trigonis aquosi, Atque eris exanimis moriens uno ictu homo bulla.

DIVES.

Sum rerum felix, foecunda est prolis et uxor, Plena domus, laetum pecus, et cellaria plena Nil igitur metuo. Quid ais? Mors te impia tollet.

PAUPER.

Iro ego pauperior, Codroque tenuior omni, Despicior cunctis, nemo est qui sublevet heu heu.

Hinc parcet veniens mors: nam nihil auferet a me, Non sic evades, ditem cum paupere tollit.

FOENERATOR.

Ut loculi intument auro, vi, fraude, doloque, Foenore nunc quaestum facio, furtoque rapinaque, Ut proles ditem, passim dicarque beatus, Per fas perque nefas corradens omnia quaero.

Mors veniens furtim praedabitur, omnia tollens.

ADOLESCENS.

Sum juvenis, forma spectabilis, indole gaudens Maturusque aevi, nullus praestantior alter, Moribus egregiis populo laudatus ab omni.

Pallida, difformis mors auferet omnia raptim.

PUELLA.

Ecce puellarum pulcherrima, mortis iniquae Spicula nil meditor, juvenilibus et fruor annis, Meque proci expectant compti, facieque venusti.

Stulta, quid in vana spe jactas? Mors metet omnes Difformes, pulchrosque simul cum paupere dices.

NUNCIUS.

Nuncius ecce ego sum, qui nuncia perfero pernix Sed retrospectans post terga, papae audio quidnam?

Me tuba terrificans mortis vocat. Heu moriendum est.

PERORATIO.