The Dance Of Death - The Dance of Death Part 2
Library

The Dance of Death Part 2

En ego melotam gesto. Mors saeva propinquat.

PASTOR.

En parochus quoque pastor ego, mihi dulce falernum Notius aede sacra: scortum mihi charius ipsa Est animae cura populi. Mors te manet ergo.

ABBAS.

En abbas venio, Veneris quoque ventris amicus.

Coenobii rara est mihi cura, frequentior aula Magnorum heroum. Chorea saltabis eadem.

PRIOR.

En prior, ornatus longa et splendente cuculla, Falce cades mortis. Mors aufert nomina honoris.

PATER VESTALIUM.

Nympharum pater ecce ego sum ventrosior, offis Pinguibus emacerans corpus. Mors te manet ipsa.

VESTALIS NYMPHA.

En monialis ego, Vestae servire parata.

Non te Vesta potest mortis subducere castris.

LEGATUS.

Legatus venio culparum vincla resolvemus Omnia pro auro, abiens coelum vendo, infera claudo Et quicquid patres sanxerunt, munere solvo Juribus a mortis non te legatio solvet.

DOMINUS DOCTOR.

Quid fers? Ecce sophus, divina humanaque jura Calleo, et a populo doctor Rabbique salutor, Te manet expectans mors ultima linea rerum.

MEDICUS.

En ego sum medicus, vitam producere gnarus, Venis lustratis morborum nomina dico, Non poteris durae mortis vitare sagittas.

ASTRONOMUS.

En ego stellarum motus et sydera novi, Et fati genus omne scio praedicere coeli.

Non potis es mortis durae praescire sagittas.

CURTISANUS.

En me Rhoma potens multis suffarsit onustum Muneribus sacris, proventibus, officiisque Non potes his mortis fugiens evadere tela.

ADVOCATUS.

Causarum patronus ego, producere doctus Lites, et loculos lingua vacuare loquaci Non te lingua loquax mortis subducet ab ictu.

JUDEX.

Justitiae judex quia sum, sub plebe salutor.

Vertice me nudo populus veneratur adorans.

Auri sacra fames pervertere saepe coegit Justitiam. Mors te manet aequans omnia falce.

PRaeTOR.

Praetor ego populi, me praetor nemo quid audet.

Accensor causis, per me stant omnia, namque Et dono et adimo vitam, cum rebus honorem.

Munere conspecto, quod iniquum est jure triumphat Emitto corvos, censura damno columbas.

Hinc metuendus ero superis ereboque profundo.

Te manet expectans Erebus Plutoque cruentus.

CONSUL.

Polleo consiliis, Consul dicorque salutor.

Munere conspecto, quid iniquum est consulo rectum Quod rectum est flecto, nihil est quod nesciat auri Sacra fames, hinc ditor et undique fio opulentus Sed eris aeternum miser et mors impia tollet.

CAUSIDICUS.

Causidicus ego sum, causas narrare peritus, Accior in causas, sed spes ubi fulserit auri Ad fraudes docta solers utor bene lingua.

Muto, commuto, jura inflecto atque reflecto.

Et nihil est quod non astu pervincere possim.

Mors aequa expectat properans te fulmine diro.

Nec poteris astu mortis praevertere tela.

SCABINUS.

Ecce Scabinus ego, scabo bursas, prorogo causas.

Senatorque vocor, vulgus me poplite curvo, Muneribusque datis veneratur, fronte retecta.

Nil mortem meditor loculos quando impleo nummis Et dito haeredes nummis, vi, fraude receptis, Justitiam nummis, pro sanguine, munere, vendo.

Quod rectum est curvo, quod curvum est munere rectum Efficio, per me prorsus stant omnia jura.

Non poteris durae mortis transire sagittas.