Selections From Viri Romae - Selections from Viri Romae Part 34
Library

Selections from Viri Romae Part 34

Tandem Octavianus, hostibus victis solus imperio potitus, clementem se exhibuit. Omnia deinceps in eo plena mansuetudinis et humanitatis.

Multis ignovit vel iis qui saepe graviter eum offenderant. Reversus in Italiam triumphans Romam ingressus est. Tum bellis toto orbe compositis Iani gemini portas sua manu clausit, quae bis tantum antea clausae fuerant, primum sub Numa rege, iterum post primum Punicum bellum. Tunc omnes praeteritorum malorum oblivio cepit populusque Romanus praesentis otii laetitia perfruebatur. Octaviano maximi honores a senatu delati sunt. Ipse Augustus cognominatus et in honorem eius mensis Sextilis eodem nomine appellatus est, quod illo mense bellis civilibus finis esset impositus. Patris patriae cognomen universi maximo consensu detulerunt ei. Deferentibus lacrimans respondit Augustus his verbis: "Compos factus votorum meorum, patres conscripti, quid habeo aliud, quod deos immortales precer, quam ut hunc consensum vestrum ad ultimum vitae finem mihi perferre liceat!"

Dictaturam magna vi offerente populo deprecatus est. Domini appellationem semper exhorruit eamque sibi tribui edicto vetuit. Immo de restituenda re publica non semel cogitavit, sed reputans et se privatum non sine periculo fore, et rem publicam plurium arbitrio commissum iri, summam retinuit potestatem, id vero studuit ne quem novi status paeniteret. Bene de iis etiam, quos adversarios expertus erat, et sentiebat et loquebatur. Legentem aliquando unum e nepotibus invenit; cumque puer territus volumen Ciceronis, quod manu tenebat, veste tegeret, Augustus librum cepit eoque statim reddito, "Hic vir," inquit "fili mi, doctus fuit et patriae amans."

Pedibus saepe per urbem incedebat summaque comitate adeuntes excipiebat.

Convenit aliquando eum veteranus miles, qui vocatus in ius periclitabatur rogavitque ut sibi adesset. Statim Augustus unum e comitatu suo elegit advocatum, qui litigatorem commendaret. Tum veteranus exclamavit: "At non ego, te periclitante bello Actiaco, vicarium quaesivi, sed ipse pro te pugnavi," simulque detexit cicatrices. Erubuit Augustus atque ipse venit in advocationem.

Cum post Actiacam victoriam Octavianus Romam reverteretur, occurrit ei inter gratulantes opifex quidam corvum tenens, quem instituerat haec dicere: "Ave, Caesar, victor, imperator!" Miratus Caesar officiosam avem viginti milibus nummorum emit. Socius opificis, ad quem nihil ex illa liberalitate pervenerat, adfirmavit Caesari habere illum et alium corvum, quem ut adferre cogeretur rogavit. Adlatus verba, quae didicerat, expressit: "Ave, Antoni, victor, imperator!" Nihil exasperatus Caesar satis duxit iubere illum dividere donativum cum contubernali. Salutatus similiter a psittaco emi eum iussit.

Exemplum sutorem pauperem sollicitavit ut corvum institueret ad parem salutationem. Qui impendio exhaustus saepe ad avem non respondentem dicere solebat "Opera et impensa periit!" Aliquando tamen corvus coepit dicere dictam salutationem. Hac audita, dum transit, Augustus respondit: "Satis domi talium salutatorum habeo." Superfuit corvo memoria, ut et illa, quibus dominum querentem solebat audire, subtexeret: "Opera et impensa periit." Ad quod Caesar risit emique avem iussit, quanti nullam ante emerat.

Solebat Graeculus quidam descendenti e palatio Caesari honorificum aliquod epigramma porrigere. Id cum frustra saepe fecisset et tamen rursus eum idem facturum duxisset Augustus, breve sua manu in charta exaravit Graecum epigramma et Graeculo advenienti obviam misit. Ille inter legendum laudare mirarique tam voce quam vultu gestuque. Deinde cum accessisset ad sellam, qua Caesar vehebatur, demissa in pauperem crumenam manu paucos denarios protulit, quos principi daret, dixitque se plus daturum fuisse, si plus habuisset. Secuto omnium risu, dispensatorem Caesar vocavit et satis grandem pecuniae summam numerari Graeculo iussit.

Augustus fere nulli se invitanti negabat. Exceptus igitur a quodam cena satis parca et paene cottidiana, hoc tantum insusurravit: "Non putabam me tibi esse tam familiarem." Cum aliquando apud Pollionem quendam cenaret fregissetque unus e servis vas crystallinum, rapi eum ad mortem Pollio iussit et obici muraenis quas ingens piscina continebat. Evasit e manibus puer et ad pedes Caesaris confugit, nihil aliud petiturus quam ut aliter periret nec esca piscium fieret. Motus est novo crudelitatis genere Caesar et illum quidem mitti, crystallina autem omnia coram se frangi iussit complerique piscinam.

Augustus in quadam villa aegrotans noctes inquietas agebat, rumpente somnum eius crebro noctuae cantu. Qua molestia cum liberari se vehementer cupere significasset, miles quidam, aucupii peritus, noctuam prehendendam curavit, vivamque Augusto attulit, spe ingentis praemii.

Cui cum Augustus mille nummos dari iussisset, ille minus dignum praemium existimans dicere ausus est: "Malo ut vivat," et avem dimisit.

Imperatori nec ad irascendum causa deerat nec ad ulciscendum potestas: hanc tamen iniuriam aequo animo tulit Augustus hominemque impunitum abire passus est.

Augustus amicitias neque facile admisit et constantissime retinuit.

Imprimis familiarem habuit Maecenatem, equitem Romanum; qui ea, qua apud principem valebat, gratia ita semper usus est, ut prodesset omnibus, quibus posset, noceret nemini. Ius aliquando dicebat Augustus et multos capite damnaturus videbatur. Aderat tum Maecenas, qui per circumstantium turbam perrumpere et ad tribunal propius accedere conabatur. Quod cum frustra tentasset, haec verba in tabella scripsit: "Surge tandem, carnifex!" eamque tabellam ad Augustum proiecit. Qua lecta is statim surrexit neque quisquam est morte multatus.

Habitavit Augustus in aedibus modicis, neque laxitate neque cultu conspicuis, ac per annos amplius quadraginta in eodem cubiculo hieme et aestate mansit. Suppellex quoque eius vix privatae elegantiae erat. Raro veste alia usus est quam confecta ab uxore, sorore, filia neptibusque.

Item tamen Romam, quam pro maiestate imperii non satis ornatam invenerat, adeo excoluit, ut iure gloriaretur marmoream se relinquere, quam latericiam accepisset.

Forma fuit Augustus eximia et per omnes aetatis gradus venustissima.

Erat tamen omnis lenocinii neglegens et in capite comendo tam incuriosus, ut eo ipso tempore, quo illud tonsoribus committeret, aut legeret aliquid aut etiam scriberet.

Paucis annis antequam moreretur, gravissimam in Germania accepit cladem, tribus legionibus cum duce Varo legatisque et auxiliis omnibus caesis.

Hac nuntiata excubias per urbem indixit, ne quis tumultus exsisteret, et magnos ludos Iovi optimo maximo vovit, si res publica in meliorem statum vertisset. Adeo denique consternatum ferunt, ut, per continuos menses barba capilloque submisso, caput interdum foribus inlideret, vociferans: "Quintili Vare, legiones redde!" diemque cladis quotannis maestum habuerit ac lugubrem.

Tandem adflicta valetudine in Campaniam concessit, ubi, remisso ad otium animo, nullo hilaritatis genere abstinuit. Supremo vitae die petito speculo capillum sibi comi iussit et amicos circumstantes percontatus ecquid iis videretur mimum vitae commode transegisse, adiecit solitam clausulam: "Edite strepitum vosque omnes cum gaudio applaudite." Obiit Nolae sextum et septuagesimum annum agens.

#XXX. Octavianus Caesar Augustus# [[as printed]]

Octavianus, Iuliae, Gai Caesaris sororis, nepos, quartum annum agens patrem amisit. Ab avunculo adoptatus profectum eum in Hispanias[12] adversus Gnaei Pompei liberos secutus est. Deinde ab eo Apolloniam missus studiis[13] vacavit. Utque primum occisum [[104]]

Caesarem heredemque se comperit, in urbem regressus {5} hereditatem adiit, nomen Caesaris sumpsit conlectoque veteranorum exercitu opem Decimo[1] Bruto tulit, qui ab Antonio Mutinae obsidebatur. Cum autem urbis aditu prohiberetur, ut Brutum de omnibus rebus certiorem faceret, primo litteras {10} misit plumbeis[2] laminis inscriptas, quas ad bracchium[3] religatas urinatores[4] Scultennam amnem transnantes[5] ad Brutum deferebant.

Quin et avibus internuntiis utebatur. Columbis[6]

enim, quas inclusas ante fame[7] adfecerat, {15} epistulas ad collum religabat easque a proximo moenibus loco emittebat. Illae, lucis cibique avidae, altissima aedificiorum petentes excipiebantur a Decimo Bruto, qui eo modo de omnibus rebus certior fiebat, utique[8] postquam disposito quibusdam locis cibo columbas illuc devolare instituerat. {20}

[Illustration: YOUNG AUGUSTUS]

Bellum Mutinense Octavianus duobus proeliis confecit, quorum in altero non ducis modo, sed militis etiam functus est officio atque in media dimicatione, aquilifero legionis suae graviter saucio,[9] aquilam umeris subisse diuque fertur portasse. Postea reconciliata cum Antonio gratia[10]iunctisque cum eo copiis, ut {25} Gai Caesaris necem ulcisceretur, ad urbem hostiliter accessit misitque qui nomine exercitus sibi consulatum deposcerent.

Cunctante senatu centurio, princeps legationis, reiecto sagulo,[11]

ostendens gladii capulum[12] non dubitavit[13] in Curia dicere: "Hic faciet, si vos non feceritis." {30}

Ita cum Octavianus vicesimo aetatis anno consulatum invasisset, pacem fecit cum Antonio et Lepido, ita ut triumviri rei [[105]]

publicae constituendae per quinquennium essent ipse et Lepidus et Antonius, et ut suos quisque inimicos proscriberent. Quae proscriptio Sullana longe crudelior fuit. Exstant autem ex ea {35} multa vel extremae impietatis vel mirae fidei ac constantiae exempla. T. Toranius, triumvirorum partes secutus, proscripti patris sui, praetorii et ornati viri, latebras, aetatem notasque[1]

corporis, quibus agnosci posset, centurionibus edidit, qui eum persecuti sunt. Alius quidam cum proscriptum se cognovisset, {40} ad clientem suum confugit; sed filius eius per ipsa vestigia patris militibus ductis occidendum eum in conspectu suo obiecit.

Cum C. Plotius Plancus a triumviris proscriptus in regione Salernitana[2] lateret, servi eius, comprehensi multumque ac diu torti,[3] negabant se scire ubi dominus esset. Non sustinuit deinde Plancus tam fideles tamque boni exempli servos ulterius cruciari; sed processit in medium iugulumque gladiis militum obiecit. {47} Senatoris cuiusdam servus cum ad dominum proscriptum occidendum milites advenisse cognosset, commutata cum eo veste, permutato etiam anulo, illum postico[4] clam emisit, se autem in {50} cubiculum ad lectulum[5] recepit et ut dominum occidi passus est.

"Quanti[6] viri est" addit Seneca,[7] "cum praemia proditionis ingentia ostendantur, praemium fidei mortem concupiscere!"

Octavianus deinde M. Brutum, interfectorem Caesaris, bello persecutus id bellum, quamquam invalidus atque aeger, duplici {55} proelio transegit; quorum priore castris exutus[8] vix fuga evasit.

Victor acerbissime se gessit: in nobilissimum quemque captivum non sine verborum contumelia saeviit. Uni suppliciter sepulturam precanti respondisse dicitur iam istam in volucrum fore potestate. Alios, patrem et filium, pro vita rogantes sortiri {60} fertur iussisse ut alterutri[9] concederetur, ac cum, patre quia [[106]]

se obtulerat occiso, filius quoque voluntaria occubuisset nece, spectasse utrumque morientem. Orare veniam vel excusare se conantibus, una voce occurrebat[1] moriendum esse. Scribunt quidam trecentos ex dediticiis[2] electos ad aram divo[3] Iulio {65} exstructam Idibus Martiis hostiarum[4] more mactatos.[5]

Abalienatus postea est ab Antonio, quod is, repudiata Octavia sorore, Cleopatram, Aegypti reginam, duxisset uxorem: quae quidem mulier cum Antonio luxu et deliciis[6] certabat. Una se cena centies[7] sestertium absumpturam aliquando dixerat. Cupiebat {70} discere Antonius, sed fieri posse non arbitrabatur. Postero igitur die magnificam[8] alias cenam, sed cottidianam Antonio apposuit inridenti, quod promisso stare non potuisset. At illa inferri mensam[9] secundam iussit. Ex praecepto ministri unum tantum {74} vas ante eam posuere aceti,[10] cuius asperitas visque margaritas[11]

resolvit.[12] Exspectante igitur Antonio quidnam esset actura, margaritam, quam auribus gerebat, detraxit et aceto liquefactam absorbuit. Victum Antonium omnes, qui aderant, pronuntiaverunt. {78}

Octavianus cum Antonio apud Actium, qui locus est in Epiro, {80} navali proelio dimicavit. Victum et fugientem persecutus Aegyptum petiit, et Alexandream, quo Antonius cum Cleopatra confugerat, obsedit. Antonius in ultima rerum desperatione, cum habitu regis in solio[13] regali sedisset, mortem sibi ipse conscivit.

Cleopatra, quam Octavianus, Alexandrea in potestatem redacta, {85} magno opere cupiebat vivam comprehendi triumphoque servari, aspidem[14] sibi adferendam curavit eiusque morsu periit. Cleopatrae mortuae communem cum Antonio sepulturam tribuit.

[[107]]

Tandem Octavianus, hostibus victis solus imperio potitus, clementem se exhibuit.[1] Omnia deinceps in eo plena mansuetudinis[2]

et humanitatis. Multis ignovit vel iis qui saepe graviter {91} eum offenderant. Reversus in Italiam triumphans Romam ingressus est. Tum bellis toto orbe compositis Iani gemini portas sua manu clausit, quae bis tantum antea clausae fuerant, primum sub Numa rege, iterum post primum Punicum bellum. Tunc {95} omnes praeteritorum malorum oblivio cepit populusque Romanus praesentis otii laetitia perfruebatur. Octaviano maximi honores a senatu delati sunt. Ipse Augustus cognominatus et in honorem eius mensis Sextilis[3] eodem nomine appellatus est, quod illo mense bellis civilibus finis esset impositus. Patris patriae {100} cognomen universi maximo consensu detulerunt ei. Deferentibus lacrimans respondit Augustus his verbis: "Compos[4] factus votorum meorum, patres conscripti, quid habeo aliud, quod deos immortales precer, quam ut hunc consensum vestrum ad ultimum vitae finem mihi perferre liceat!" {105}

Dictaturam magna vi offerente populo deprecatus est. Domini appellationem semper exhorruit eamque sibi tribui edicto vetuit.

Immo[5] de restituenda re publica non semel cogitavit, sed reputans et se privatum non sine periculo fore, et rem publicam plurium arbitrio commissum[6] iri, summam retinuit potestatem, {110} id vero studuit ne quem novi status paeniteret. Bene de iis etiam, quos adversarios expertus erat, et sentiebat et loquebatur.

Legentem aliquando unum e nepotibus invenit; cumque puer territus volumen Ciceronis, quod manu tenebat, veste tegeret, Augustus librum cepit eoque statim reddito, "Hic vir," inquit {115} "fili mi, doctus fuit et patriae amans."

[[108]]

Pedibus saepe per urbem incedebat summaque comitate adeuntes excipiebat. Convenit[1] aliquando eum veteranus miles, qui vocatus in ius periclitabatur rogavitque ut sibi adesset. Statim Augustus unum e comitatu[2] suo elegit advocatum, qui litigatorem commendaret. Tum veteranus exclamavit: "At non ego, {121} te periclitante bello Actiaco, vicarium[3] quaesivi, sed ipse pro te pugnavi," simulque detexit cicatrices.[4] Erubuit[5] Augustus atque ipse venit in advocationem.

Cum post Actiacam victoriam Octavianus Romam reverteretur, {125} occurrit ei inter gratulantes opifex[6] quidam corvum[7] tenens, quem instituerat haec dicere: "Ave,[8] Caesar, victor, imperator!"

Miratus Caesar officiosam avem viginti milibus nummorum[9] emit.

Socius opificis, ad quem nihil ex illa liberalitate pervenerat, adfirmavit Caesari habere illum et alium corvum, quem ut adferre cogeretur rogavit. Adlatus verba, quae didicerat, expressit: {131} "Ave, Antoni, victor, imperator!" Nihil exasperatus Caesar satis duxit iubere illum dividere donativum[10] cum contubernali.

Salutatus similiter a psittaco[11] emi eum iussit.

Exemplum sutorem[12] pauperem sollicitavit ut corvum institueret ad parem salutationem. Qui impendio[13] exhaustus saepe ad {136} avem non respondentem dicere solebat "Opera et impensa[13]

periit[14]!" Aliquando tamen corvus coepit dicere dictam salutationem. Hac audita, dum transit, Augustus respondit: "Satis domi talium salutatorum habeo." Superfuit corvo memoria, ut {140} et illa, quibus dominum querentem solebat audire, subtexeret[15]: "Opera et impensa periit." Ad quod Caesar risit emique avem iussit, quanti[16] nullam ante emerat.

Solebat Graeculus quidam descendenti e palatio Caesari honorificum aliquod epigramma porrigere.[17] Id cum frustra saepe fecisset {145} [[109]]

et tamen rursus eum idem facturum duxisset Augustus, breve sua manu in charta[1] exaravit[2] Graecum epigramma et Graeculo advenienti obviam misit. Ille inter legendum laudare[3] mirarique[3]

tam[4] voce quam[4] vultu gestuque. Deinde cum accessisset {149} ad sellam, qua Caesar vehebatur, demissa in pauperem crumenam[5]

manu paucos denarios[6] protulit, quos principi daret, dixitque se plus daturum fuisse, si plus habuisset. Secuto omnium risu, dispensatorem[7] Caesar vocavit et satis grandem pecuniae summam numerari Graeculo iussit.

Augustus fere nulli se invitanti negabat. Exceptus igitur a {155} quodam cena satis parca et paene cottidiana, hoc tantum insusurravit[8]: "Non putabam me tibi esse tam familiarem." Cum aliquando apud Pollionem quendam cenaret fregissetque unus e servis vas crystallinum, rapi eum ad mortem Pollio iussit et {159} obici muraenis[9] quas ingens piscina[10] continebat. Evasit e manibus puer et ad pedes Caesaris confugit, nihil aliud petiturus quam ut aliter periret nec esca[11] piscium fieret. Motus est novo crudelitatis genere Caesar et illum quidem mitti,[12] crystallina autem omnia coram se frangi iussit complerique piscinam.

Augustus in quadam villa aegrotans noctes inquietas agebat, {165} rumpente somnum eius crebro noctuae[13] cantu. Qua molestia cum liberari se vehementer cupere significasset, miles quidam, aucupii peritus, noctuam prehendendam curavit, vivamque Augusto attulit, spe ingentis praemii. Cui cum Augustus mille nummos[14] dari {169} iussisset, ille minus dignum praemium existimans dicere ausus est: "Malo ut vivat," et avem dimisit. Imperatori nec ad irascendum causa deerat nec ad ulciscendum potestas: hanc tamen iniuriam aequo animo tulit Augustus hominemque impunitum abire passus est.

[[110]]

Augustus amicitias neque facile admisit et constantissime retinuit.

Imprimis familiarem habuit Maecenatem, equitem Romanum; {175} qui ea, qua apud principem valebat, gratia ita semper usus est, ut prodesset omnibus, quibus posset, noceret nemini. Ius aliquando dicebat Augustus et multos capite damnaturus videbatur.

Aderat tum Maecenas, qui per circumstantium turbam perrumpere et {180} ad tribunal propius accedere conabatur.

Quod cum frustra tentasset, haec verba in tabella scripsit: "Surge tandem, carnifex[1]!" eamque tabellam ad Augustum proiecit. Qua lecta is statim surrexit {185} neque quisquam est morte multatus.