The Oxford Book of Latin Verse - Part 8
Library

Part 8

POMPILIVS

fl. 100 B.C.

_45. His Poetical Lineage_

PACVI discipulus dicor, porro is fuit Enni, Ennius Musarum: Pompilius clueor.

VALERIVS AEDITVVS

fl. 100 B.C.

_46. The Lamp of Love_

QVID faculam praefers, Phileros, quae nil opus n.o.bis?

ibimus sic: lucet pectoris flamma satis: istam nam potis est uis saeua extinguere uenti, aut imber caelo candidus praecipitans: at contra hunc ignem Veneris, nisi si Venus ipsa, nullast quae possit uis alia opprimere.

Q. LVTATIVS CATVLVS

Cons. 102 B.C.

_47. Lost: A Heart_

AVFVGIT mi animus; credo, ut solet, ad Theotimum deuenit. sic est: perfugium illud habet.

quid? quasi non interdixem ne illunc fugitiuom mitteret ad se intro, sed magis eiceret!

ibimus quaesitum. uerum ne ipsei teneamur formido. quid ago? da, Venus, consilium.

_48. The Rising Sun of Roscius_

CONSt.i.tERAM exorientem Auroram forte salutans, c.u.m subito a laeua Roscius exoritur.

pace mihi liceat, caelestes, dicere uestra: mortalis uisust pulcrior esse deo.

PORCIVS LICINVS

fl. 100 B.C.

_49. Ignis h.o.m.o Est_

CVSTODES ouium tenerae propaginis, agnum, quaeritis ignem? ite huc. quaeritis? ignis h.o.m.ost.

si digito attigero, incendam siluam simul omnem, omne pecus flammast, omnia qua uideo.

_50. Terence corrupted by his Patrons_

DVM lasciuiam n.o.bilium et laudes fucosas pet.i.t, dum Africani uocem diuinam haurit auidis auribus, dum ad Philum se cenitare et Laelium pulchrum putat, dum se amari ab his concredit, crebro in Albanum uenit, suis postlatis rebus ad summam inopiam redactus est.

itaque ex conspectu omnium abit ut Graeciae in terram ultumam, mortuost Stymphali, Arcadiae in oppido: nil Publius Scipio profuit, nihil illei Laelius, nil Furius, tres per id tempus qui agitabant facile n.o.bilissumei: eorum ille opera ne domum quidem habuit conducticiam, saltem ut esset quo referret obitum domini seruolus.

LAEVIVS

fl. 100 B.C.

_51. From the Erotopaegnia_

_i_

TV, Andromacha, per ludum manu lasciuola ac tenellula capiti meo, trepidans libens, insolita plexti munera.

_ii_

CORPORE tenuato pectoreque undique obeso ac mente exsensa tardigeniclo senio obpressum.

_iii_

VENVS amoris altrix genetrix cuppiditatis, mihi quae diem serenum hilarula praepandere cresti opseculae tuae ac ministrae, etsi ne utiquam, quid foret expauita grauis dura fera asperaque famultas, potui domnio in accipere superbo.

M. FVRIVS BIBACVLVS

fl. 70 B.C.

_52. The Garden of Valerius Cato_

SI quis forte mei domum Catonis, depictas minio a.s.sulas, et illos custodis uidet hortulos Priapi, miratur quibus ille disciplinis tantam sit sapientiam a.s.secutus, quem tres cauliculi, selibra farris, racemi duo tegula sub una ad summam prope nutriant senectam.

_53. The Reward of the Scholar_