The Art of Politicks - Part 6
Library

Part 6

[23] Conversis studiis aetas animusq; virilis Quaerit opes & amicitias, infervit honori, Commisisse cavet quod mox mutare laboret.

[24] Multa senem circ.u.m veniunt incommoda, vel quod Quaerit & inventis miser abstinet ac timet uti: Dilator, spe longus iners, avidusq; futuri, Difficilis, querulus, laudator temporis acti Se puero, censor castigatorq; minorum.

Multa ferunt anni venientes commoda sec.u.m, Multa recedentes adimunt; ne forte viriles Mandentur juveni partes, pueroq; viriles, Semper in adjunctis aevoq; morabimur aptis.

[25] Aut agitur res in Scenis, aut acta refertur; Segnius irritant aminos demissa per aures, Quam quae sunt oculis subjecta fidelibus, & quae Ipse sibit tradit Spectator.

Quodcunq; ostendis mihi sic, incredulus odi.

[26] Neve minor, neu sit quinto productior actu Fabula, quae posci vult & spectata reponi; Nec Deus intersit, nisi dignus vindice nodus Inciderit, nec quarta loqui persona laboret.

[27] Actoris partes Chorus officiumq; virile Defendat: neu quid medios intercinat actus Quod non proposito conducat & haereat apte; Ille bonis faveatq; & concilietur amicis, Et regat iratos, & amet peccare timentes: Ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem Just.i.tiam, legesq; & apertis otia portis; Ille tegat commissa, Deosq; precetur & oret Ut redeat miseris, abeat fortuna superbis.

[28] Tibia non, ut nunc, Orichalco vincta, tubaeq; aemula, sed tenuis simplexq; foramine pauco, Aspirare & adesse choris erat utilis, &c.

Postquam coepit agros extendere victor, & urbem Latior amplecti, muros, &c.

Accessit numerisq; modisq; licentia major; Sic etiam fidibus voces crevere severis, Et tulit eloquium insolitum facundia praeceps: Utiliumq; sagax rerum & divina futuri Sortilegis non discrepuit sententia Delphis.

[29] Carmine qui tragico vilem certavit ob hirc.u.m Incolumi gravitate joc.u.m tentavit, eo quod Illecebris erat & grata novitate morandus Spectator, functusq; sacris, & potus, & exlex.

[30] Effutire leves indigna Tragoedia versus, Ut festis matrona moveri jussa diebus, Intererit Satyris paulum pudibunda protervis.

[31] Non ego inornata & dominantia nomina solum Verbaq; Pisones, Satyrorum scriptor amabo; Nec sic enitar Tragico differre colori Ut nihil intersit Davusne loquatur, an audax Pythias, emuncto lucrata Simone talentum: An custos famulusque Dei Silenus alumni,

[32] Ut sibi quivis Speret idem, sudet multum frustraq; laboret.

[33] Ne nimium teneris juvenentur versibus unquam, Aut immunda crepent ignominiosaq; dicta: Offenduntur enim, quibus est equus & pater & res, Nec si quid fricti ciceris probat & nucis emtor aequis accipiunt animis, donantve corona.

[34] At nostri proavi Plautinos & numeros & Laudavere sales, nimium patienter utrumq; Ne dicam stulte, mirati; si modo ego & vos Scimus inurbanum lepido seponere dictum, Legitimumq; sonum digitis callemus & aure.

[35] Ignotum Tragicae genus invenisse Camaenae Dicitur, & plaustris vexisse poemata Thespis, Quae canerent agerentq; peruncti faecibus ora; Post hunc personae pallaeq; repertor honestae aeichylus & modicis instravit pulpita tignis, Et docuit magnumq; loqui nitiq; cothurno.

Successit vetus his Comaedia non sine multa Laude: sed in vitium libertas excidit, & vim Dignam lege regi; lex est accepta, chorusq; Turpiter obticuit sublato jure nocendi.

[36] Nil intentatum nostri liquere Poetae, Nec minimum meruere decus vestigia Graeca Ausi deserere, & celebrare domestica facta: Nee virtute foret clarisve potentius armis, Quam lingua, Latium, si non offenderet unum Quemq; Poetarum limae labor & mora.

[37] Ingenium misera quia fortunatius arte Credit, & excludit sanos Helicone Poetas Democritus, bona pars non unguem ponere curat, Non barbam---- Nanciscetur enim pretium nomenq; Poetae Si tribus Anticyris caput insanabile nunquam Tonsori Licino commiserit;

[38] ---- O ego laevus Qui purgor bilem sub verni temporis horam: Non alius faceret meliora poemata, verum Nil tanti est: ergo fungar vice cotis, acutum Reddere quae ferrum valet exors ipse secandi; Munus & officium, nil scribens ipse, docebo: Unde parentur opes, quid alat formetq; Poetam: Quid deceat, quid non: quo virtus, quo ferat error.

[39] Scribendi recte sapere est & principium & fons: Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae, Verbaq; provisam rem non invita sequuntur.

Qui didicit patriae quid debeat, & quid amicis, Quo sit amore parens, quo frater amandus, & hospes, Quod sit conscripti, quod judicis officium, quae Partes in bellum missi ducis, ille profecto Reddere personae scit convenientia cuiq;.

[40] Respicere exemplar vitae morumq; jubebo Doctum imitatorem, & veras hinc ducere voces; Fabula nullius veneris, sine pondere & arte, Valdius oblectat populum meliusq; moratur, Quam versus inopes rerum nugaeq; canorae.

[41] Graiis ingenium, Graiis dedit ore rotundo Musa loqui, &c.

Romani pueri longis rationibus a.s.sem Disc.u.n.t in partes centum diducere; dicat Filius urbani, si de quincunce remota est Uncia, quid superest? poteris dixisse, triens, eu Rem poteris servare tuam.

---- redit uncia, quid sit?

Semis; at haec animos aerugo & cura peculi c.u.m semel imbuerit, speramus carmina fingi Posse linenda cedro & laevi servando cupresso?

[42] Quicquid praecipies, es...o...b..evis, ut cito dicta Percipiant animi dociles, teneantq; fideles; Omne supervacuum pleno de pectore manat.

[43] Ficta voluptatis causa sint proxima veris: Nec quodcunq; volet poscat sibi fabula credi, Neu pransae Lamiae vivum puerum extrabat alvo.

[44] Centuriae Seniorum agitant expertia frugis: Celsi praetereunt austera poemata Rhamnes.

Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci, Lectorem delectando, pariterq; monendo; Hic meret aera liber Sofiis, hic & mare transit, Et longum noto Scriptori prorogat aevium.

[45] Sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus; Non semper feriet quodcunq; minabitur arcus: Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis Offendar maculis, quas aut incuria sudit, Aut humana parum cavit natura: quid ergo?

Ut scriptor si peccat idem librarius usq;, Quamvis est monitus, venia caret: ut citharaedus Ridetur, chorda qui semper oberrat eidem: Sic mihi qui multum cessat fit Chaerilus ille, Quem bis terq; bonum c.u.m risu mirror, & idem Indignor quandoq; bonus dormitat Homerus; Verum opere in longo fas est obrepere somnum.

[46] Ut Pictura Poesis erit, quae si propius stes Te capiet magis & quaedam, si longius abstes; Haec amet obscurum, volet haec sub luce videri; Haec placuit semel, haec decies repet.i.ta placebit.

[47] O major juvenum ---- hoc tibi dictum Tolle memor, certis medium & tolerabile rebus Recte concedi;---- ---- Mediocribus esse Poetis Non homines, non Dii, non concessere columnae Sic, animis natum inventumq; Poema juvandis, Si paulum a summo discessit, vergit ad imum.

[48] Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis: Indoctusq; pilae, discive, trochive, quiescit, Ne sp.i.s.sae risum tollant impune coronae; Qui nescit, versus tamen audet fingere. ---- ---- quidni?

Liber, & ingenuus, praesertim census equestrem Summam nummorum, vitioq; remotus ab omni.

Membranis intus positis, delere licebit Quod non edideris: nescit vox missa reverti.

[49]Sylvestres homines facer interpresq; Deorum Caedibus & victu faedo deterruit Orpheus, ---- Fuit haec sapientia quondam Publica privatis secernere, sacra profanis: Concubitu prohibere vago, dare jura maritis: Oppida moliri, leges incidere ligno.

---- Dictae per carmina sortes Et vitae monstrata via est, & gratia regum Pieriis tentata modis: ludusq; repertus, Et longorum operum finis.

---- ne forte pudori Sit tibi Musa lyrae solers & cantor Apollo.

[50] Natura fieret laudabile carmen, an arte, Quaesitum est; Ego nec studium sine divite vena, Nec rude quid profit video ingenium; alterius sic Altera poscit opem res & conjurat amice.

[51] Qui studet optatam cursu contingere metam, Multa tulit fecitq; puer; sudavit & alsit, Abstinuit vener & vino, Nunc fatis est dixisse, Ego mira poemata pango: Occupet extremum scabies, mihi turpe relinqui est, Et quod non didici sane nescire fateri.

[52] a.s.sentatores jubet ad lucrum ire Poeta Dives agris, dives positis in faenore nummis; Si vero est unctum qui recte ponere possit Et spondere levi pro paupere, & eripere arctis Litribus implicitum, mirabor, si sciet inter Noscere mendacem verumq; beatus amic.u.m.

Tu seu donaris, seu quid donare velis cui, Noilto ad versus tibi factos ducere plenum Laet.i.tiae: clamabit enim, pulchre, bene, recte.

---- si carmina condes, Nunquam te fallant animi sub vulpe latentes

[53] Quintilio siquid recitares, corrige sodes Hoc aiebat & hoc: melius te posse negares Bis terque expertum frustra, delere jubelat.

Si defendere delictum, quam vertere, malles, Nullum ultra verb.u.m aut operam insumebat inanem, Quin sine rivali teque & tua solus amares.

[54] Ut mala quem scabies aut morbus regius urget, ---- dicam Siculiq; poetae Narrabo interium ---- Nec semel hoc fecit, nec si retractus erit, jam Fiet h.o.m.o, aut ponet famosae mortis amorem.

Indoctum doctumque fugat recitator acerbus: Quem vero arripuit, tenet occiditq; legendo; Non missura cutem, nisi plena cruoris, hirudo.