43.9: dat. of disadvantage.]
#XIX. Quintus Fabius Maximus# [[stripped text]]
Hannibal, Hamilcaris filius, novem annos natus, a patre aris admotus odium in Romanos perenne iuravit. Quae res maxime videtur concitasse secundum Punicum bellum. Nam, mortuo Hamilcare, Hannibal causam belli quaerens Saguntum, civitatem Hispaniae Romanis foederatam evertit.
Quapropter Roma missi sunt Carthaginem legati, qui Hannibalem, mali auctorem, exposcerent. Tergiversantibus Poenis Quintus Fabius, legationis princeps, sinu ex toga facto "Hic" inquit "vobis bellum et pacem portamus; utrum placet, sumite." Poenis daret utrum vellet succlamantibus, Fabius, excussa toga, bellum se dare dicit. Poeni accipere se responderunt et, quibus acciperent animis, iisdem se gesturos.
Hannibal superatis Pyrenaei et Alpium iugis in Italiam venit. Publium Scipionem apud Ticinum amnem, Sempronium apud Trebiam, Flaminium apud Trasumenum profligavit.
Adversus hostem totiens victorem missus Quintus Fabius dictator Hannibalis impetum mora fregit; namque, priorum ducum cladibus edoctus belli rationem mutare et adversus Hannibalem, successibus proeliorum insolentem, recedere ab ancipiti discrimine et tueri tantummodo Italiam constituit Cunctatorisque nomen et laudem summi ducis meruit. Per loca alta agmen ducebat modico ab hoste intervallo, ut neque omitteret eum neque cum eo congrederetur; castris, nisi quantum necessitas cogeret, miles tenebatur. Dux neque occasioni rei bene gerendae deerat, si qua ab hoste daretur, neque ullam ipse hosti dabat. Itaque cum ex levibus proeliis superior discederet, militem minus iam coepit aut virtutis suae aut fortunae paenitere.
His artibus cum Hannibalem Fabius in agro Falerno locorum angustiis clausisset, ille sine ullo exercitus detrimento se expedivit. Namque arida sarmenta in boum cornibus deligata principio noctis incendi bovesque ad montes, quos Romani insederant, agi iussit. Qui cum accensis cornibus per montes, per silvas huc illuc discurrerent, Romani miraculo attoniti constiterunt; ipse Fabius, insidias esse ratus, militem extra vallum egredi vetuit. Interea Hannibal ex angustiis evasit.
Dein Hannibal, ut Fabio apud suos conflaret invidiam, agrum eius, omnibus circa vastatis, intactum reliquit. At Fabius, misso Romam Quinto filio, inviolatum ab hoste agrum vendidit eiusque pretio captivos Romanos redemit.
Haud grata tamen Romanis erat Fabii cunctatio: eumque pro cauto timidum, pro cunctatore segnem vocitabant. Augebat invidiam Minucius, magister equitum, dictatorem criminando: illum in ducendo bello sedulo tempus terere, quo diutius in magistratu esset solusque et Romae et in exercitu imperium haberet. His sermonibus accensa plebs dictatori magistrum equitum imperio aequavit. Hanc iniuriam aequo animo tulit Fabius exercitumque suum cum Minucio divisit. Cum autem Minucius temere proelium commisisset, ei periclitanti auxilio venit Fabius. Cuius subito adventu repressus Hannibal receptui cecinit, palam confessus ab se Minucium, se a Fabio victum esse. Redeuntem ex acie dixisse eum ferunt tandem eam nubem, quae sedere in iugis montium solita esset, cum procella imbrem dedisse. Minucius autem periculo liberatus castra cum Fabio iunxit et patrem eum appellavit idemque facere milites iussit.
Postea Hannibal Tarento per proditionem potitus est. Hanc urbem ut Poenis traderent, tredecim fere nobiles iuvenes Tarentini coniuraverant.
Hi, nocte per speciem venandi urbe egressi, ad Hannibalem, qui haud procul castra habebat, venerunt. Cui cum quid pararent exposuissent, conlaudavit eos Hannibal monuitque ut redeuntes pecora Carthaginiensium, quae pastum propulsa essent, ad urbem agerent et veluti praedam ex hoste factam aut praefecto aut custodibus portarum donarent. Id iterum ac saepius ab iis factum eoque consuetudinis adducta res est, ut, quocumque noctis tempore sibilo dedissent signum, porta urbis aperiretur. Tunc Hannibal eos nocte media cum decem milibus hominum delectorum secutus est. Ubi portae appropinquarunt, nota iuvenum vox et familiare signum vigilem excitavit. Duo primi inferebant aprum vasti corporis. Vigil incautus, dum beluae magnitudinem miratur, venabulo occisus est.
Ingressi proditores ceteros vigiles sopitos obtruncant. Tum Hannibal cum suo agmine ingreditur: Romani passim trucidantur. Livius Salinator, Romanorum praefectus, cum iis, qui caedi superfuerunt, in arcem confugit.
Profectus igitur Fabius ad recipiendum Tarentum urbem obsidione cinxit.
Leve dictu momentum ad rem ingentem perficiendam eum adiuvit. Praefectus praesidii Tarentini deperibat amore mulierculae, cuius frater in exercitu Fabii erat. Miles iussus a Fabio pro perfuga Tarentum transiit ac per sororem praefectum ad tradendam urbem perpulit. Fabius vigilia prima accessit ad eam partem muri, quam praefectus custodiebat.
Adiuvantibus recipientibusque eius militibus, Romani in urbem transcenderunt. Inde, proxima porta refracta, Fabius cum exercitu intravit. Hannibal nuntiata Tarenti oppugnatione, cum ad opem ferendam festinans captam urbem esse audivisset, "Et Romani" inquit "suum Hannibalem habent: eadem, qua ceperamus, arte Tarentum amisimus."
Cum postea Livius Salinator coram Fabio gloriaretur, quod arcem Tarentinam retinuisset, dixissetque eum sua opera Tarentum recepisse, "Certe" inquit Fabius ridens, "nam nisi tu amisisses, ego numquam recepissem."
Quintus Fabius iam senex filio suo consuli legatus fuit; cumque in eius castra veniret, filius obviam patri progressus est, duodecim lictoribus pro more antecedentibus. Equo vehebatur senex neque appropinquante consule descendit. Iam ex lictoribus undecim verecundia paternae maiestatis taciti praeterierant. Quod cum consul animadvertisset, proximum lictorem iussit inclamare Fabio patri ut ex equo descenderet.
Pater tum desiliens "Non ego, fili," inquit "tuum imperium contempsi, sed experiri volui num scires consulem te esse." Ad summam senectutem vixit Fabius Maximus, dignus tanto cognomine. Cautior quam promptior habitus est, sed insita eius ingenio prudentia ei bello, quod tum gerebatur, proprie apta erat. Nemini dubium est quin rem Romanam cunctando restituerit. Ut Scipio pugnando, ita hic non dimicando maxime civitati Romanae succurrisse visus est. Alter enim celeritate sua Carthaginem oppressit, alter cunctatione id egit, ne Roma opprimi posset.
#XIX. Quintus Fabius Maximus# [[as printed]]
[Sidenote: B.C. 236.]
[Sidenote: B.C. 219.]
Hannibal, Hamilcaris[10] filius, novem[11] annos[12] natus, a patre aris admotus odium in Romanos perenne iuravit.
Quae res maxime videtur concitasse secundum[13] Punicum bellum.
[[44]]
Nam, mortuo[1] Hamilcare, Hannibal causam belli quaerens Saguntum, civitatem Hispaniae Romanis[2] foederatam evertit. {5} Quapropter Roma missi sunt Carthaginem legati, qui Hannibalem, mali auctorem, exposcerent.
Tergiversantibus Poenis Quintus Fabius, legationis princeps, sinu ex toga facto "Hic"
inquit "vobis bellum et pacem portamus; utrum[3] {10} placet, sumite." Poenis daret[4] utrum vellet succlamantibus, Fabius, excussa[5] toga, bellum se dare dicit. Poeni accipere se responderunt et, quibus[6] acciperent animis, iisdem se gesturos.[7]
[Illustration: HANNIBAL]
Hannibal superatis P?renaei et Alpium iugis in Italiam venit. {15} Publium[8] Scipionem apud Ticinum[9] amnem, Sempronium apud Trebiam, Flaminium apud Trasumenum profligavit.
Adversus hostem totiens victorem missus Quintus Fabius {18} dictator[10] Hannibalis impetum mora[11] fregit; namque, priorum ducum cladibus edoctus belli rationem mutare et adversus[12] Hannibalem, successibus proeliorum insolentem, recedere[13] ab ancipiti discrimine et tueri tantummodo Italiam constituit Cunctatorisque {22} nomen et laudem summi ducis meruit. Per loca alta agmen ducebat modico ab hoste intervallo,[14] ut neque omitteret[15] eum [[45]]
neque cum eo congrederetur; castris,[1] nisi[2] quantum necessitas cogeret,[2] miles tenebatur. Dux neque occasioni[3] rei[4] bene {26} gerendae deerat, si qua ab hoste daretur, neque ullam ipse hosti dabat. Itaque cum ex levibus proeliis superior discederet, militem[5] minus iam coepit aut virtutis suae aut fortunae paenitere. {30}
His artibus cum Hannibalem Fabius in agro Falerno locorum angustiis clausisset, ille sine ullo exercitus detrimento se expedivit.
Namque arida sarmenta in boum cornibus deligata[6] principio[7]
noctis incendi bovesque ad montes, quos Romani insederant, agi iussit. Qui cum accensis cornibus per montes, per silvas huc {35} illuc discurrerent, Romani miraculo attoniti constiterunt; ipse Fabius, insidias esse ratus,[8] militem extra vallum egredi vetuit.
Interea Hannibal ex angustiis evasit.
Dein Hannibal, ut Fabio apud suos conflaret invidiam, agrum {39} eius, omnibus circa vastatis, intactum reliquit. At Fabius, misso Romam Quinto filio, inviolatum ab hoste agrum vendidit eiusque pretio captivos Romanos redemit.
Haud grata tamen Romanis erat Fabii cunctatio: eumque pro cauto timidum, pro cunctatore segnem[9] vocitabant. Augebat invidiam Minucius, magister[10] equitum, dictatorem criminando: {45} illum in ducendo bello sedulo tempus terere,[11] quo diutius in magistratu esset solusque et Romae et in exercitu imperium haberet. His sermonibus accensa plebs dictatori[12] magistrum [[46]]
equitum imperio[1] aequavit. Hanc iniuriam aequo[2] animo tulit Fabius exercitumque suum cum Minucio divisit. Cum autem {50} Minucius temere proelium commisisset, ei[3] periclitanti auxilio venit Fabius. Cuius subito adventu repressus Hannibal receptui[4]
cecinit, palam confessus[5] ab se Minucium, se a Fabio victum esse.
Redeuntem ex acie dixisse eum[6] ferunt tandem[7] eam nubem, quae sedere in iugis montium solita esset, cum procella imbrem dedisse.
Minucius autem periculo liberatus castra cum Fabio iunxit et {56} patrem eum appellavit idemque facere milites iussit.
Postea Hannibal Tarento[8] per proditionem potitus est. Hanc urbem ut Poenis traderent, tredecim fere nobiles iuvenes Tarentini coniuraverant. Hi, nocte per[9] speciem venandi urbe egressi, {60} ad Hannibalem, qui haud procul castra habebat, venerunt. Cui cum quid pararent exposuissent, conlaudavit eos Hannibal monuitque ut[10] redeuntes pecora Carthaginiensium, quae pastum[11] propulsa essent, ad urbem agerent[10] et veluti[12] praedam ex hoste factam aut praefecto aut custodibus portarum donarent.[10] Id {65} iterum ac saepius ab iis factum eoque[13] consuetudinis adducta res est, ut, quocumque noctis tempore sibilo dedissent[14] signum, porta urbis aperiretur. Tunc Hannibal eos nocte media cum decem milibus hominum delectorum secutus est. Ubi portae appropinquarunt, [[47]]
nota iuvenum vox et familiare signum vigilem excitavit. {70} Duo primi inferebant aprum vasti corporis. Vigil incautus, dum beluae magnitudinem miratur, venabulo occisus est. Ingressi proditores ceteros vigiles sopitos[1] obtruncant. Tum Hannibal cum suo agmine ingreditur: Romani passim trucidantur. Livius Salinator, Romanorum praefectus, cum iis, qui caedi superfuerunt, in arcem confugit. {76}
Profectus igitur Fabius ad recipiendum Tarentum urbem obsidione cinxit. Leve[2] dictu momentum ad rem ingentem perficiendam eum adiuvit. Praefectus praesidii Tarentini deperibat[3]
amore mulierculae,[4] cuius frater in exercitu Fabii erat. Miles {80} iussus a Fabio pro perfuga Tarentum transiit ac per sororem praefectum ad[5] tradendam urbem perpulit. Fabius vigilia[6] prima accessit ad eam partem muri, quam praefectus custodiebat. Adiuvantibus recipientibusque eius militibus, Romani in urbem transcenderunt.
Inde, proxima porta refracta,[7] Fabius cum exercitu {85} intravit. Hannibal[8] nuntiata Tarenti oppugnatione, cum ad opem ferendam festinans captam urbem esse audivisset, "Et Romani"
inquit "suum[9] Hannibalem habent: eadem, qua ceperamus, arte Tarentum amisimus."
Cum postea Livius Salinator coram Fabio gloriaretur, quod[10] {90} arcem Tarentinam retinuisset,[10] dixissetque eum[11] sua opera Tarentum recepisse, "Certe" inquit Fabius ridens, "nam nisi tu amisisses,[12] ego numquam recepissem."[12]
Quintus Fabius iam senex filio suo consuli legatus fuit; cumque [[48]]
in eius castra veniret, filius obviam patri progressus est, {95} duodecim lictoribus pro more antecedentibus. Equo[1] vehebatur senex neque appropinquante consule descendit. Iam ex lictoribus undecim verecundia[2] paternae maiestatis taciti praeterierant.
Quod cum consul animadvertisset, proximum lictorem iussit inclamare[3] Fabio patri ut ex equo descenderet. Pater tum {100} desiliens "Non ego, fili," inquit "tuum imperium contempsi, sed experiri volui num scires consulem te esse." Ad summam senectutem vixit Fabius Maximus, dignus tanto cognomine.[4] Cautior[5]
quam promptior habitus est, sed insita[6] eius ingenio prudentia ei bello, quod tum gerebatur, proprie apta erat. Nemini[7] dubium {105} est quin[8] rem[9] Romanam cunctando[10] restituerit. Ut Scipio pugnando,[10] ita hic non dimicando[10] maxime civitati Romanae succurrisse visus est. Alter enim celeritate sua Carthaginem oppressit, alter cunctatione id[11] egit, ne Roma opprimi posset.
[Footnotes: XIX (pages 43-48)
43.10: In the latter part of the First Punic War Hamilcar had successfully maintained himself for several years in Sicily against the Romans. Subsequently he built up a great Carthaginian empire in Spain, partly to offset the losses which Carthage had sustained in its struggle with Rome, and partly to supply it with the means for a renewal of the conflict.
43.11: #novem . . . natus#: 'when only nine years old.'
43.12: Cf. p. 10, n. 15.
43.13: This war lasted from 218 to 202 B.C.
44.1: When Hamilcar was killed in battle in Spain in 227, his son-in-law Hasdrubal took command of the Carthaginian forces there. He in turn was succeeded by Hannibal in 219.
44.2: dat. with #foederatam#. Cf. H 428, 3 (385, 4, 3): A 248, _a_, R.: G 359: B 192, 1. Compare the dat. used with _iungo_ and _misceo_.
44.3: #utrum# is here a relative pronoun; hence the indicative #placet#, with which we must supply _vobis_. In #utrum vellet#, however, #utrum# is interrogative: hence the subjunctive.
44.4: = a subjunctive in ind. disc. representing an original imperative. See p. xxvi, M 6.
44.5: _excutio_.
44.6: #quibus . . . animis, iisdem#: abl. of manner. See p. 42, n. 5.
44.7: Sc. _bellum_.
44.8: P. Cornelius Scipio, father of the famous P. Cornelius Scipio Africanus Maior, and consul in 218.
44.9: The first two battles were fought in 218, the third in 217.
44.10: See Vocab., _dictator_.
44.11: Cf. p. 28, n. 17.
44.12: #adversus Hannibalem# = a causal clause: 'since he was facing H.' Here again the Latin feels the lack of a participle to _sum_.
44.13: #recedere . . . discrimine#: 'to avoid (any) hazardous risk.' #recedere# depends on #constituit#, l. 22.
44.14: #modico . . . intervallo#: we say, 'at a moderate distance.' For the abl., see p. 39, n. 12.