Henry the Sixth - Part 3
Library

Part 3

Item de absentia sacramenti a pixide, dum per quoddam equitaret cimiterium, propter quod desiit a veneratione solita sacramenti, ut supra habetur.

In ipso etiam arcto guerrarum discrimine in boriae partibus, deficiente ad tempus pane commilitonibus vel turbis suis, dicitur ab inde venientibus, quod de exigua [B III _b_] tritici annona meritis ejus et precibus a[40] Deo multiplicati fuerant panes, ut querentibus[41] et petentibus sufficientia c.u.m superfluo respondebat suis, ceteris vero suis hostibus penuriam panum patientibus.

Insuper continuata longo tempore dira ac ingratissima suorum rebellione, post plurima bella a suis rebellantibus ei gravissime illata, tandem c.u.m paucis ad loc.u.m secretum, a suis fidelibus sibi provisum, fugit. unde dum per aliquod s.p.a.cium diliteret,[42] vox corporalis insonuit per XVII.

dies antequam caperetur insinuans ei, quod proditione traderetur, ac sine honore, quasi fur aut exul quidam, Londonias, & per medium ejus manu duceretur, multa ac varia pravorum hominum ingeniis mala exquisita subiturus, et infra turrim illic incarcerandus, quae omnia ex beatae Mariae virginis revelatione, Sanctorumque Joannis baptistae, Dunstani, & Ancelmi, quorum consolationibus ad tunc, sicut etiam alias, pot.i.tus fuit, per eosdem ad patientiam edoctus & confirmatus ad haec et similia patienter tolleranda. Quae c.u.m quibusdam de suis tunc retulerat, videlicet magistris Bedon & Mannynge, incrudeli[43] illi minime credere voluerunt, sed diliramenta et vana quaedam deputaverunt, quoadusque rei exitus eos certos fecit.

Fertur etiam, quod rex iste, dum in turri fuisset inclusus, viderit mulierem quandam a dextra sua infantulum submergere nitentem, quam per nuncium ammonuit, ne tantum flagitium & Deo odiosum peccatum perpetraret. Cujus ammonitione correpta illa, ab incepto opere cessavit.

Item quaesito ab eodem rege H. dum in turri fuerat incarceratus, quare injuste vendicaverat et possiderat[44] coronam Angliae tot annis, respondere solebat, _Pater meus rex fuerat Angliae[45] pacifice, coronam Angliae possidens per totum regni sui tempus. Et suus pater, avus meus, ejusdem regni rex fuit. Et ego puer, quasi in cunabilis[46]

[B IV _a_] pacifice, et sine omni interruptione coronatus approbatus fueram rex a toto regno, coronam Angliae gerens quasi per_ XL. _annos, singulis mihi dominis homagium regium facientibus, et fidem michi praestantibus sicut & aliis antecessoribus meis. Vnde, et c.u.m Psalmista dicere possum_: Funes ceciderunt michi in praeclaris: etenim hereditas mea praeclara est michi. Justum enim adjutorium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde.

Laus Deo.

Footnotes:

[3] _omitte_ et.

[4] _Lege_, vocibus.

[5] incedere M. R. J.

[6] _Sic, pro_ citius.

[7] _Sic. Lege_, ancipites. [_potius_ accipitres M. R. J.]

[8] _Id est_, pugiones, =daggers=.

[9] _Potius_, Siciliae.

[10] _Sic. L._ incautius.

[11] _Sic. L._ aspiceret.

[12] _Sic._

[13] _Sic._

[14] _F._ uterinis.

[15] _Sic. Potius_, Jaspero.

[16] _Sic. L._ artissimam.

[17] _Sic._

[18] _L._ cara M. R. J.

[19] _Sic._

[20] Cicestriae M. R. J.

[21] _Sic. L._ admonuit.

[22] _An_, intentus?

[23] _F._ quoniam.

[24] _Sic._

[25] _F._ quam.

[26] _Sic, perinde ac si_ transegerat _reponend. esset_. _Rectius tamen forsitan_ transigeret.

[27] _Sic, pro_ omnia.

[28] _Sic. F._ certos.

[29] _Sic._

[30] _Sic._

[31] _F._ ei.

[32] _Sic._

[33] _Sic. Sed delend. ni fallor._

[34] [_Sic. qu._ necem M. R. J.]

[35] _Sic. pro_ sica.

[36] _Sic. F._ quadrupedis.

[37] [=pr]iales.

[38] _Sic._

[39] _Sic._

[40] _F._ adeo.

[41] _Malim c.u.m diphthongo._

[42] _Sic, pro_ deliteret.