Germania and Agricola - Part 3
Library

Part 3

I. Clarorum virorum facta moresque posteris tradere, antiquitus usitatum, ne nostris quidem temporibus quanquam incuriosa suorum aetas omisit, quotiens magna aliqua ac n.o.bilis virtus vicit ac supergressa est vitium parvis magnisque civitatibus commune, ignorantiam recti et invidiam. Sed apud priores, ut agere digna memoratu p.r.o.num magisque in aperto erat, ita celeberrimus quisque ingenio ad prodendam virtutis memoriam, sine gratia aut ambitione, bonae tantum conscientiae pretio ducebatur. Ac plerique suam ipsi vitam narrare fiduciam potius morum, quam arrogantiam arbitrati sunt: nec id Rutilio et Scauro citra fidem aut obtrectationi fuit: adeo virtutes iisdem temporibus optime aestimantur, quibus facillime gignuntur. At nunc narraturo mihi vitam defuncti hominis, venia opus fuit: quam non petissem incursaturus tam saeva et infesta virtutibus tempora.

II. Legimus, c.u.m Aruleno Rustico Paetus Thrasea, Herennio Senecioni Priscus Helvidius laudati essent, capitale fuisse: neque in ipsos modo auctores, sed in libros quoque eorum saevitum, delegato triumviris ministerio, ut monumenta clarissimorum ingeniorum in comitio ac foro urerentur. Scilicet illo igne vocem populi Romani et libertatem senatus et conscientiam generis humani aboleri arbitrabantur, expulsis insuper sapientiae professoribus atque omni bona arte in exilium acta, ne quid usquam honestum occurreret. Dedimus profecto grande patientiae doc.u.mentum: et sicut vetus aetas vidit, quid ultimum in libertate esset, ita nos, quid in servitute, adempto per inquisitiones et loquendi audiendique commercio. Memoriam quoque ipsam c.u.m voce perdidissemus, si tam in nostra potestate esset oblivisci, quam tacere.

III. Nunc demum redit animus: et quanquam primo statim beatissimi saeculi ortu Nerva Caesar res olim dissociabiles miscuerit, princ.i.p.atum ac libertatem, augeatque quotidie felicitatem imperii Nerva Traja.n.u.s, nec spem modo ac votum securitas publica, sed ipsius voti fiduciam ac robur a.s.sumpserit; natura tamen infirmitatis humanae tardiora sunt remedia, quam mala; et, ut corpora nostra lente augesc.u.n.t, cito exstinguuntur, sic ingenia studiaque oppresseris facilius, quam revocaveris. Subit quippe etiam ipsius inertiae dulcedo: et invisa primo desidia postremo amatur.

Quid, si per quindecim annos, grande mortalis aevi spatium, multi fortuitis casibus, promptissimus quisque saevitia principis interciderunt? Pauci, et, ut ita dixerim, non modo aliorum, sed etiam nostri superst.i.tes sumus, exemptis e media vita tot annis, quibus juvenes ad senectutem, senes prope ad ipsos exactae aetatis terminos per silentium venimus. Non tamen pigebit vel incondita ac rudi voce memoriam prioris servitutis ac testimonium praesentium bonorum composuisse. Hic interim liber honori Agricolae soceri mei destinatus, professione pietatis aut laudatus erit aut excusatus.

IV. Cnaeus Julius Agricola, veteri et ill.u.s.tri Forojuliensium colonia ortus, utrumque avum procuratorem Caesarum habuit: quae equestris n.o.bilitas est. Pater Julius Graecinus, senatorii ordinis, studio eloquentiae sapientiaeque notus, iisque ipsis virtutibus iram Caii Caesaris meritus: namque M. Silanum accusare jussus et, quia abnuerat, interfectus est. Mater Julia Procilla fuit, rarae cast.i.tatis: in hujus sinu indulgentiaque educatus, per omnem honestarum artium cultum pueritiam adolescentiamque transegit. Arcebat eum ab illecebris peccantium, praeter ipsius bonam integramque naturam, quod statim parvulus sedem ac magistram studiorum Ma.s.siliam habuit, loc.u.m Graeca comitate et provinciali parsimonia mistum ac bene compositum. Memoria teneo solitum ipsum narrare, se in prima juventa studium philosophiae acrius, ultra quam concessum Romano ac senatori, hausisse, ni prudentia matris incensum ac flagrantem animum coercuisset. Scilicet sublime et er.e.c.t.u.m ingenium pulchritudinem ac speciem excelsae magnaeque gloriae vehementius, quam caute, appetebat: mox mitigavit ratio et aetas: retinuitque, quod est difficillimum, ex sapientia modum.

V. Prima castrorum rudimenta in Britannia Suetonio Paullino, diligenti ac moderato duci, approbavit, electus, quem contubernio aestimaret. Nec Agricola licenter more juvenum, qui militiam in lasciviam vertunt, neque segniter ad voluptates et commeatus t.i.tulum tribunatus et inscitiam retulit: sed noscere provinciam, nosci exercitui, discere a peritis, sequi optimos, nihil appetere jactatione, nihil ob formidinem recusare, simulque et anxius et intentus agere. Non sane alias exercitatior magisque in ambiguo Britannia fuit: trucidati veterani, incensae coloniae, intercepti exercitus; tum de salute, mox de victoria, certavere. Quae cuncta, etsi consiliis ductuque alterius agebantur ac summa rerum et recuperatae provinciae gloria in ducem cessit, artem et usum et stimulos addidere juveni; intravitque animum militaris gloriae cupido ingrata temporibus, quibus sinistra erga eminentes interpretatio, nec minus periculum ex magna fama, quam ex mala.

VI. Hinc ad capessendos magistratus in urbem digressus, Domitiam Decidianam, splendidis natalibus ortam, sibi junxit; idque matrimonium ad majora nitenti decus ac robur fuit; vixeruntque mira concordia, per mutuam caritatem et invicem se anteponendo: nisi quod in bona uxore tanto major laus, quanto in mala plus culpae est. Sors quaesturae provinciam Asiam, proconsulem Salvium t.i.tianum dedit: quorum neutro corruptus est; quanquam et provincia dives ac parata peccantibus, et proconsul in omnem aviditatem p.r.o.nus, quantalibet facilitate redempturus esset mutuam dissimulationem mali. Auctus est ibi filia, in subsidium simul et solatium: nam filium ante sublatum brevi amisit. Mox inter quaesturam ac tribunatum plebis atque etiam ipsum tribunatus annum quiete et otio transiit, gnarus sub Nerone temporum, quibus inertia pro sapientia fuit.

Idem praeturae tenor et silentium; nec enim jurisdictio obvenerat: ludos et inania honoris medio rationis atque abundantiae duxit, uti longe a luxuria, ita famae propior. Tum electus a Galba ad dona templorum recognoscenda, diligentissima conquisitione fecit, ne cujus alterius sacrilegium respublica, quam Neronis sensisset.

VII. Sequens annus gravi vulnere animum domumque ejus afflixit: nam cla.s.sis Othoniana, licenter vaga, dum Intemelios (Liguriae pars est) hostiliter populatur, matrem Agricolae in praediis suis interfecit: praediaque ipsa et magnam patrimonii partem diripuit, quae causa caedis fuerat. Igitur ad solemnia pietatis profectus Agricola, nuntio affectati a Vespasiano imperii deprehensus ac statim in partes transgressus est.

Initia princ.i.p.atus ac statim urbis Mucia.n.u.s regebat, juvene admodum Domitiano et ex paterna fortuna tantum licentiam usurpante. Is missum ad delectus agendos Agricolam integreque ac strenue versatum, vicesimae legioni, tarde ad sacramentum transgressae; praeposuit, ubi decessor seditiose agere narrabatur: quippe legatis quoque consularibus nimia ac formidolosa erat. Nec legatus praetorius ad cohibendum potens, incertum, suo an militum ingenio: ita successor simul et ultor electus, rarissima moderatione maluit videri invenisse bonos, quam fecisse.

VIII. Praeerat tunc Britanniae Vettius Bola.n.u.s placidius, quam feroci provincia dignum est: temperavit Agricola vim suam ardoremque compescuit, ne incresceret; peritus obsequi eruditusque utilia honestis miscere.

Brevi deinde Britannia consularem Petilium Cerialem accepit. Habuerunt virtutes spatium exemplorum. Sed primo Cerialis labores modo et discrimina, mox et gloriam communicabat: saepe parti exercitus in experimentum, aliquando majoribus copiis ex eventu praefecit: nec Agricola unquam in suam famam gestis exsultavit; ad auctorem et ducem, ut minister, fortunam referebat: ita virtute in obsequendo, verecundia in praedicando, extra invidiam, nec extra gloriam erat.

IX. Revertentem ab legatione legionis divus Vespasia.n.u.s inter patricios ascivit, ac deinde provinciae Aquitaniae praeposuit, splendidae in primis dignitatis, administratione ac spe consulatus, cui destinarat. Credunt plerique militaribus ingeniis subtilitatem deesse, quia castrensis jurisdictio secura et obtusior ac plura manu agens calliditatem fori non exerceat. Agricola naturali prudentia, quamvis inter togatos, facile justeque agebat. Jam vero tempora curarum remissionumque divisa: ubi conventus ac judicia poscerent, gravis, intentus, severus, et saepius misericors; ubi officio satisfactum, nulla ultra potestatis persona: trist.i.tiam et arrogantiam et avaritiam exuerat: nec illi, quod est rarissimum, aut facilitas auctoritatem aut severitas amorem deminuit.

Integritatem atque abstinentiam in tanto viro referre, injuria virtutum fuerit. Ne famam quidem, cui etiam saepe boni indulgent, ostentanda virtute, aut per artem quaesivit: procul ab aemulatione adversus collegas, procul a contentione adversus procuratores, et vincere inglorium, et atteri sordidum arbitrabatur. Minus triennium in ea legatione detentus ac statim ad spem consulatus revocatus est, comitante opinione Britanniam ei provinciam dari nullis in hoc suis sermonibus sed quia par videbatur. Haud semper errat fama, aliquando et elegit. Consul egregiae tum spei filiam juveni mihi despondit ac post Consulatum collocavit, et statim Britanniae praepositus est, adjecto pontificatus sacerdotio.

X. Britanniae situm populosque, multis scriptoribus memoratos non in comparationem curae ingeniive referam; sed quia tum primum perdomita est.

Ita quae priores nondum comperta eloquentia percoluere, rerum fide tradentur. Britannia, insularum quas Romana not.i.tia complect.i.tur, maxima, spatio ac coelo in orientem Germaniae, in occidentem Hispaniae obtenditur: Gallis in meridiem etiam inspicitur: septemtrionalia ejus, nullis contra terris, vasto atque aperto mari pulsantur. Formam totius Britanniae Livius veterum, Fabius Rusticus recentium eloquentissimi auctores, oblongae scutulae vel bipenni a.s.simulavere: et est ea facies citra Caledoniam, unde et in universum fama est transgressa: sed immensunt et enorme spatium procurrentium extremo jam littore terrarum, velut in cuneum tenuatur. Hanc oram novissimi maris tunc primum Romana cla.s.sis circ.u.mvecta insulam esse Britanniam affirmavit, ac simul incognitas ad id tempus insulas, quas Orcadas vocant, invenit domuitque.

Dispecta est et Thule, nam hactenus jussum, et hiems appetebat; sed mare pigrum et grave remigantibus; perhibent ne ventis quidem perinde attolli: credo, quod rariores terrae montesque, causa ac materia tempestatum, et profunda moles continui maris tardius impellitur. Naturam Oceani atque aestus neque quaerere hujus operis est, ac multi retulere; unum addiderim: nusquam latius dominari mare, multum fluminum huc atque illuc ferre, nec littore tenus accrescere aut resorberi, sed influere penitus atque ambire, et jugis etiam atque montibus inseri velut in suo.

XI. Ceterum Britanniam qui mortales initio coluerint, indigenae an advecti, ut inter barbaros, parum compertum. Habitus corporum varii: atque ex eo argumenta; namque rutilae Caledoniam habitantium comae, magni artus, Germanicam originem a.s.severant. Silurum colorati vultus et torti plerumque crines et posita contra Hispania Iberos veteres trajecisse easque sedes occupa.s.se fidem faciunt. Proximi Gallis et similes sunt; seu durante originis vi, seu, procurrentibus in diversa terris, positio coeli corporibus habitum dedit: in universum tamen aestimanti, Gallos vicinam insulam occupa.s.se credibile est. Eorum sacra deprehendas superst.i.tionum persuasione: sermo haud multum diversus; in deposcendis periculis eadem audacia et, ubi advenere, in detrectandis eadem formido. Plus tamen ferociae Britanni praeferunt, ut quos nondum longa pax emollierit: nam Gallos quoque in bellis floruisse accepimus: mox segnitia c.u.m otio intravit, amissa virtute pariter ac libertate; quod Britannorum olim victis evenit: ceteri manent, quales Galli fuerunt.

XII. In pedite robur: quaedam nationes et curru proeliantur: honestior auriga, clientes propugnant. Olim regibus parebant, nunc per principes factionibus et studiis trahuntur: nec aliud adversus validissimas gentes pro n.o.bis utilius, quam quod in commune non consulunt. Rarus duabus tribusve civitatibus ad propulsandum commune periculum conventus: ita, dum singuli pugnant, universi vinc.u.n.tur. Coelum crebris imbribus ac nebulis foedum: asperitas frigorum abest. Dierum spatia ultra nostri orbis mensuram, et nox clara et extrema Britanniae parte brevis, ut finem atque initium lucis exiguo discrimine internoscas. Quod si nubes non officiant, aspici per noctem solis fulgorem, nec occidere et exsurgere, sed transire affirmant. Scilicet extrema et plana terrarum, humili umbra, non erigunt tenebras, infraque coelum et sidera nox cadit. Solum, praeter oleam vitemque et cetera calidioribus terris oriri sueta, patiens frugum, fecundum. Tarde mitesc.u.n.t, cito proveniunt: eadem utriusque rei causa, multus humor terrarum coelique. Fert Britannia aurum et argentum et alia metalla, pretium victoriae: gignit et Ocea.n.u.s margarita, sed subfusca ac liventia. Quidam artem abesse legentibus arbitrantur: nam in Rubro mari viva ac spirantia saxis avelli, in Britannia, prout expulsa sint, colligi: ego facilius crediderim naturam margaritis deesse, quam n.o.bis avaritiam.

XIII. Ipsi Britanni delectum ac tributa et injuncta imperii munera impigre obeunt, si injuriae absint: has aegre tolerant, jam domiti ut pareant, nondum ut serviant. Igitur primus omnium Romanorum divus Julius c.u.m exercitu Britanniam ingressus, quanquam prospera pugna terruerit incolas ac littore pot.i.tus sit, potest videri ostendisse posteris, non tradidisse. Mox bella civilia et in rempublicam versa principum arma, ac longa oblivio Britanniae etiam in pace. Consilium id divus Augustus vocabat, Tiberius praeceptum. Agita.s.se C. Caesarem de intranda Britannia satis, constat, ni velox ingenio, mobilis poenitentiae, et ingentes adversus Germaniam conatus frustra fuissent. Divus Claudius auctor operis, transvectis legionibus auxiliisque et a.s.sumpto in partem rerum Vespasiano: quod initium venturae mox fortunae fuit: domitae gentes, capti reges, et monstratus fatis Vespasia.n.u.s.

XIV. Consularium primus Aulus Plautius praepositus, ac subinde Ostorius Scapula, uterque bello egregius: redactaque paulatim in formam provinciae proxima pars Britanniae: addita insuper veteranorum colonia: quaedam civitates Cogiduno regi donatae (is id nostram usque memoriam fidissimus mansit) ut vetere ac jam pridem recepta populi Romani consuetudine, haberet instrumenta servitutis et reges. Mox Didius Gallus parta a prioribus continuit, paucis admodum castellis in ulteriora promotis, per quae fama aucti officii quaereretur. Didium Veranius excepit, isque intra annum exstinctus est. Suetonius hinc Paullinus biennio prosperas res habuit, subactis nationibus firmatisque praesidiis: quorum fiducia Monara insulam, ut vires rebellibus ministrantem, aggressus, terga occasioni patefecit.

XV. Namque absentia legati remoto metu, Britanni agitare inter se mala servitutis, conferre injurias et interpretando accendere: nihil profici patientia, nisi ut graviora, tanquam ex facili toleratibus, imperentur: singulos sibi olim reges fuisse, nunc binos imponi: e quibus legatus in sanguinem, procurator in bona saeviret. Aeque discordiam praepositorum, aeque concordiam, subjectis exitiosam: alterius ma.n.u.s centuriones, alterius servos vim et contumelias miscere. Nihil jam cupiditati, nihil libidini exceptum: in proelio fortiorem esse, qui spoliet; nunc ab ignavis plerumque et imbellibus eripi domos, abstrahi liberos, injungi delectus, tanquam mori tantum pro patria nescientibus: quantulum enim transisse militum, si sese Britanni numerent? sic Germanias excussisse jugum: et flumine, non Oceano, defendi: sibi patriam, conjuges, parentes, illis avaritiam et luxuriam causas belli esse. Recessuros, ut divus Julius recessisset, modo virtutes majorum suorum aemularentur. Neve proelii unius aut alterius eventu pavescerent: plus impetus, majorem constantiam, penes miseros esse. Jam Britannorum etiam deos misereri, qui Romanum ducem absentem, qui relegatum in alia insula exercitum detinerent: jam ipsos, quod difficillimum fuerit, deliberare: porro in ejusmodi consiliis periculosius esse deprehendi, quam audere.

XVI. His atque talibus invicem instincti, Boudicea, generis regii femina, duce (neque enim s.e.xum in imperiis discernunt) sumpsere universi bellum: ac sparsos per castella milites consectati, expugnatis praesidiis, ipsam coloniam invasere, ut sedem servitutis: nec ullum in barbaris saevitiae genus omisit ira et victoria. Quod nisi Paullinus, cognito provinciae motu, propere subvenisset, amissa Britannia foret: quam unius proelii fortuna veteri patientiae rest.i.tuit, tenentibus arma plerisque, quos conscientia defectionis et propius ex legato timor agitabat, ne, quanquam egregius cetera, arroganter in deditos et, ut suae quoque injuriae ultor, durius consuleret. Missus igitur Petronius Turpilia.n.u.s, tanquam exorabilior: et delictis hostium novus, eoque poenitentiae mitior, compositis prioribus, nihil ultra ausus, Trebellio Maximo provinciam tradidit. Trebellius segnior, et nullis castrorum experimentis, comitate quadam curandi provinciam tenuit. Didicere jam barbari quoque ignoscere vitiis blandientibus: et interventus civilium armorum praebuit justam segnitiae excusationem: sed discordia laboratum, c.u.m a.s.suetus expeditionibus miles otio lasciviret. Trebellius fuga ac latebris vitata exercitus ira, indecorus atque humilis, precario mox praefuit: ac velut pacti, exercitus licentiam, dux salutem; et seditio sine sanguina stet.i.t.

Nec Vettius Bola.n.u.s, manentibus adhuc civilibus bellis, agitavit Britanniam disciplina: eadem inertia erga hostes, similis petulantia castrorum: nisi quod innocens Bola.n.u.s et nullis delictis invisus, caritatem paraverat loco auctoritatis.

XVII. Sed, ubi c.u.m cetero orbe Vespasia.n.u.s et Britanniam recuperavit, magni duces, egregii exercitus, minuta hostium spes. Et terrorem statira intulit Petilius Cerialis, Brigantum civitatem, quae numerosissima provinciae totius perhibetur, aggressus. Multa proelia, et aliquando non incruenta magnamque Brigantum partem aut victoria amplexus est aut bello.

Et, c.u.m Cerialis quidem alterius successoris curam famamque obruisset, sustinuit quoque molem Julius Frontinus, vir magnus quantum licebat, validamque et pugnacem Silurum gentem armis subegit, super virtutem hostium, locorum quoque difficultates eluctatus.

XVIII. Hunc Britanniae statum, has bellorum vices media jam aestate transgressus Agricola invenit, c.u.m et milites, velut omissa expeditione, ad securitatem, et hostes ad occasionem verterentur. Ordovic.u.m civitas, haud multo ante adventum ejus, alam, in finibus suis agentem, prope universam obtriverat eoque initio erecta provincia: et, quibus bellum volentibus erat, probare exemplum, ac recentis legati animum opperiri, c.u.m Agricola, quanquam transvecta aestas, sparsi per provinciam numeri, praesumpta apud militem illius anni quies, tarda et contraria bellum inchoaturo, et plerisque custodiri suspecta potius videbatur, ire obviam discrimini statuit: contractisque legionum vexillis et modica auxiliorum manu, quia in aequum degredi Ordovices non audebant, ipse ante agmen, quo ceteris par animus simili periculo esset, erexit aciem: caesaque prope universa gente, non ignarus instandum famae, ac, prout prima cessissent, terrorem ceteris fore, Monam insulam, cujus possessione revocatum Paullinum rebellione totius Britanniae supra memoravi, redigere in potestatem animo intendit. Sed, ut in dubiis consiliis, naves deerant: ratio et constantia ducis transvexit. Depositis omnibus sarcinis, lectissimos auxiliarium, quibus nota vada et patrius nandi usus, quo simul seque et arma et equos regunt, ita repente immisit, ut obstupefacti hostes, qui cla.s.sem, qui naves, qui mare expectabant, nihil arduum aut invictum crediderint sic ad bellum venientibus. Ita pet.i.ta pace ac dedita insula, clarus ac magnus haberi Agricola: quippe cui ingredienti provinciam, quod tempus alii per ostentationem aut officiorum ambitum transigunt, labor et periculum placuisset. Nec Agricola, prosperitate rerum in vanitatem usus, expeditionem aut victoriam vocabat victos continuisse: ne laureatis quidem gesta prosecutus est: sed ipsa dissimulatione famae famam auxit, aestimantibus, quanta futuri spe tam magna tacuisset.

XIX. Ceterum animorum provinciae prudens, simulque doctus per aliena experimenta parum profici armis, si injuriae sequerentur, causas bellorum statuit excidere. A se suisque orsus, primum domum suam coercuit; quod plerisque haud minus arduum est, quam provinciam regere. Nihil per libertos servosque publicae rei: non studiis privatis nec ex commendatione aut precibus centurionum milites ascire, sed optimum quemque fidissimum putare: omnia scire, non omnia exsequi: parvis peccatis veniam, magnis severitatem commodare: nec poena semper, sed saepius poenitentia contentus esse: officiis et administrationibus potius non peccaturos praeponere, quam d.a.m.nare, c.u.m pecca.s.sent. Frumenti et tributorum auctionem aequalitate munerum mollire, circ.u.mcisis, quae, in quaestum reperta, ipso tributo gravius tolerabantur: namque per ludibrium a.s.sidere clausis horreis et emere ultro frumenta, ac vendere pretio cogebantur: devortia itinerum et longinquitas regionum indicebatur, ut civitates a proximis hibernis in remota et avia referrent, donec, quod omnibus in promptu erat, paucis lucrosum fieret.

XX. Haec primo statim anno comprimendo, egregiam famam paci circ.u.mdedit; quae vel incuria vel intolerantia priorum haud minus quam bellum timebatur. Sed, ubi aestas advenit, contracto exercitu, multus in agmine laudare modestiam, disjectos coercere: loca castris ipse capere, aestuaria ac silvas ipse praetentare; et nihil interim apud hostes quietum pati, quo minus subitis excursibus popularetur: atque, ubi satis terruerat, parcendo rursus irritamenta pacis ostentare. Quibus rebus multae civitates, quae in illum diem ex aequo egerant, datis obsidibus, iram posuere, et praesidiis castellisque circ.u.mdatae tanta ratione curaque, ut nulla ante Britanniae nova pars illacessita transierit.

XXI. Sequens hiems saluberrimis consiliis absumpta: namque, ut homines dispersi ac rudes, eoque in bella faciles, quieti et otio per voluptates a.s.suescerent, hortari privatim, adjuvare publice, ut templa, fora, domus exstruerent, laudando promptos et castigando segnes: ita honoris aemulatio pro necessitate erat. Jam vero principum filios liberalibus artibus erudire, et ingenia Britannorum studiis Gallorum anteferre, ut, qui modo linguam Romanam abnuebant, eloquentiam concupiscerent. Inde etiam habitus nostri honor et frequens toga: paulatimque discessum ad delenimenta vitiorum, porticus et balnea et conviviorum elegantiam: idque apud imperitos humanitas vocabatur, c.u.m pars servitutis esset.

XXII. Tertius expeditionum annus novas gentes aperuit, vastatis usque ad Taum (aestuario nomen est) nationibus: qua formidine territi hostes quanquam conflictatum saevis tempestatibus exercitum lacessere non ausi; ponendisque insuper castellis spatium fuit. Annotabant periti non alium ducem opportunitates locorum sapientius legisse: nullum ab Agricola positum castellum aut vi hostium expugnatum aut pactione ac fuga desertum. Crebrae eruptiones: nam adversus moras obsidionis annuis copiis firmabantur: ita intrepida ibi hiems, et sibi quisque praesidio, irritis hostibus eoque desperantibus, quia soliti plerumque d.a.m.na aestatis hibernis eventibus pensare, tum aestate atque hieme juxta pellebantur.

Nec Agricola unquam per alios gesta avidus intercepit: seu centurio seu praefectus, incorruptum facti testem habebat. Apud quosdam acerbior in conviciis narrabatur; ut erat comis bonis, adversus malos injucundus: ceterum ex iracundia nihil supererat; secretum et silentium ejus non timeres: honestius putabat offendere, quam odisse.

XXIII. Quarta aestas obtinendis, quae percurrerat, insumpta: ac, si virtus exercituum et Romani nominis gloria pateretur, inventus in ipsa Britannia terminus. Nam Clota et Bodotria, diversi maris aestibus per immensum revectae, angusto terrarum spatio dirimuntur: quod tum praesidiis firmabatur: atque omnis propior sinus tenebatur, summotis velut in aliam insulam hostibus.

XXIV. Quinto expeditionum anno, nave prima transgressus, ignotas ad id tempus gentes crebris simul ac prosperis proeliis domuit: eamque partem Britanniae, quae Hiberniam aspicit, copiis instruxit in spem magis quam ob formidinem; si quidem Hibernia, medio inter Britanniam atque Hispaniam sita et Gallico quoque mari opportuna, valentissimam imperii partem magnis invicem usibus miscuerit. Spatium ejus, si Britanniae comparetur, angustius, nostri maris insulas superat. Solum coelumque et ingenia cultusque hominum haud multum a Britannia differunt: in melius aditus portusque per commercia et negotiatores cogniti. Agricola expulsum seditione domestica unum ex regulis gentis exceperat ac specie amicitiae in occasionem retinebat. Saepe ex eo audivi, legione una et modicis auxiliis debellari obtinerique Hiberniam posse. Idque etiam adversus Britanniam profuturum, si Romana ubique arma, et velut e conspectu libertas tolleretur.

XXV. Ceterum aestate, qua s.e.xtum officii annum inchoabat, amplexus civitates trans Bodotriam sitas, quia motus universarum ultra gentium et infesta hostilis exercitus itinera timebantur, portus cla.s.se exploravit: quae, ab Agricola primum a.s.sumpta in partem virium, sequebatur egregia specie, c.u.m simul terra, simul mari bellum impelleretur, ac saepe iisdem castris pedes equesque et nauticus miles, mixti copiis et laet.i.tia, sua quisque facta, suos casus attollerent: ac modo silvarum ac montium profunda, modo tempestatum ac fluctuum adversa, hinc terra et hostis, hinc victus Ocea.n.u.s militari jactantia compararentur. Britannos quoque, ut ex captivis audiebatur, visa cla.s.sis obstupefaciebat, tanquam, aperto maris sui secreto, ultimum victis perfugium clauderetur. Ad ma.n.u.s et arma conversi Caledoniam incolentes populi, paratu magno, majore fama, uti mos est de ignotis, oppugna.s.se ultro, castella adorti, metum, ut provocantes, addiderant: regrediendumque citra Bodotriam, et excedendum potius, quam pellerentur, specie prudentium ignavi admonebant: c.u.m interim cognoscit hostes pluribus agminibus irrupturos. Ac, ne superante numero et peritia locorum circ.u.miretur, diviso et ipse in tres partes exercitu incessit.

XXVI. Quod ubi cognitum hosti, mutato repente consilio, universi nonam legionem, ut maxime invalidam, nocte aggressi, inter somnum ac trepidationem caesis vigilibus, irrupere. Jamque in ipsis castris pugnabant, c.u.m Agricola, iter hostium ab exploratoribus edoctus et vestigiis insecutus, velocissimos equitum peditumque a.s.sultare tergis pugnantium jubet, mox ab universis adjici clamorem; et propinqua luce fulsere signa: ita ancipiti malo territi Britanni: et Romanis redit animus, ac, securi pro salute, de gloria certabant. Ultro quin etiam erupere: et fuit atrox in ipsia portarum angustiis proelium, donec pulsi hostes; utroque exercitu certante, his, ut tulisse opem, illis, ne eguisse auxilio viderentur. Quod nisi paludes et silvae fugientes texissent, debellatum illa victoria foret.

XXVII. Cujus conscientia ac fama ferox exercitus nihil virtuti suae invium: penetrandam Caledoniam, inveniendumque tandem Britanniae terminum continuo proeliorum cursu, fremebant: atque illi modo cauti ac sapientes, prompti post eventum ac magniloqui erant. Iniquissima haec bellorum conditio est: prospera omnes sibi vindicant, adversa uni imputantur. At Britanni non virtute, sed occasione et arte ducis rati, nihil ex arrogantia remittere, quo minus juventutem armarent, conjuges ac liberos in loca tuta transferrent, coetibus ac sacrificiis conspirationem civitatum sancirent: atque ita irritatis utrimque animis discessum.

XXVIII. Eadem aestate cohors Usipiorum, per Germanias conscripta, in Britanniam transmissa, magnum ac memorabile facinus ausa est. Occiso centurione ac militibus, qui ad tradendam disciplinam immixti manipulis exemplum et rectores habebantur, tres liburnicas, adactis per vim gubernatoribus, ascendere: et uno remigante, suspectis duobus eoque interfectis, nondum vulgato rumore ut miraculum praevehebantur: mox hac atque illa rapti, et c.u.m plerisque Britannorum, sua defensantium, proelio congressi, ac saepe victores, aliquando pulsi, eo ad extremum inopiae venere, ut infirmissimos suorum, mox sorte ductos, vescerentur. Atque circ.u.mvecti Britanniam, amissis per inscitiam regendi navibus, pro praedonibus habiti, primum a Suevis, mox a Frisiis intercepti sunt: ac fuere, quos per commercia venumdatos et in nostram usque ripam mutatione ementium adductos, indicium tanti casus ill.u.s.travit.

XXIX. Initio aestatis Agricola, domestico vulnere ictus, anno ante natum filum amisit. Quem casum neque, ut plerique fortium virorum, ambitiose, neque per lamenta rursus ac moerorem muliebriter tulit: et in luctu bellum inter remedia erat. Igitur praemissa cla.s.se, quae pluribus locis praedata, magnum et incertum terrorem faceret, expedito exercitu, cui ex Britannis fortissimos et longa pace exploratos addiderat, ad montem Grampium pervenit, quem jam hostis insederat. Nam Britanni, nihil fracti pugnae prioris eventu, et ultionem aut servitium exspectantes, tandemque docti commune periculum concordia propulsandum, legationibus et foederibus omnium civitatum vires exciverant. Jamque super triginta millia armatorum aspiciebantur, et adhuc affluebat omnis juventus et quibus cruda ac viridis senectus, clari bello et sua quisque decora gestantes: c.u.m inter plures duces virtute et genere praestans, nomine Calgacus, apud contractam mult.i.tudinem proelium poscentem, in hunc modum locutus fertur:

x.x.x. "Quotiens causas belli et necessitatem nostram intueor, magnus mihi animus est hodiernum diem consensumque vestrum initium libertatis totius Britanniae fore. Nam et universi servitutis expertes, et nullae ultra terrae, ac ne mare quidem securum, imminente n.o.bis cla.s.se Romana: ita proelium atque arma, quae fortibus honesta, eadem etiam ignavis tutissima sunt. Priores pugnae, quibus adversus Romanos varia fortuna certatum est, spem ac subsidium in nostris manibus habebant: quia n.o.bilissimi totius Britanniae eoque in ipsis penetralibus siti, nec servientium littora aspicientes, oculos quoque a contactu dominationis inviolatos habebamus.

Nos terrarum ac libertatis extremos, recessus ipse ac sinus famae in hunc diem defendit: nunc terminus Britanniae patet; atque omne ignotum pro magnifico est. Sed nulla jam ultra gens, nihil nisi fluctus et saxa, et infestiores Romani: quorum superbiam frustra per obsequium et modestiam effugeris. Raptores...o...b..s, postquam cuncta vastantibus defuere terrae, et mare scrutantur: si locuples hostis est, avari; si pauper, ambitiosi: quos non Oriens, non Occidens, satiaverit. Soli omnium opes atque inopiam pari affectu concupisc.u.n.t. Auferre, trucidare, rapere, falsis nominibus imperium; atque, ubi solitudinem faciunt, pacem appellant."

x.x.xI. "Liberos cuique ac propinquos suos natura carissimos esse voluit; hi per delectus, alibi servituri, auferuntur conjuges sororesque, etsi hostilem libidinem effugiant, nomine amicorum atque hospitum polluuntur.

Bona fortunasque in tributum egerunt, annos in frumentum: corpora ipsa ac ma.n.u.s silvis ac paludibus emuniendis inter verbera ac contumelias conterunt. Nata servituti mancipia semel veneunt, atque ultro a dominis aluntur: Britannia servitutem suam quotidie emit, quotidie pascit. Ac, sicut in familia recentissimus quisque servorum et conservis ludibrio est, sic in hoc orbis terrarum vetere famulatu novi nos et viles in excidium petimur. Neque enim arva n.o.bis aut metalla aut portus sunt, quibus exercendis reservemur. Virtus porro ac ferocia subjectorum ingrata imperantibus: et longinquitas ac secretum ipsum quo tutius, eo suspectius. Ita, sublata spe veniae, tandem sumite animum, tam quibus salus, quam quibus gloria carissima est. Trin.o.bantes, femina duce, exurere coloniam, expugnare castra, ac, nisi felicitas in socordiam vertisset, exuere jugum potuere: nos integri et indomiti et libertatem non in poenitentiam laturi, primo statim congressu nonne ostendamus, quos sibi Caledonia viros seposuerit? An eandem Romanis in bello virtutem, quam in pace lasciviam adesse creditis?"

x.x.xII. "Nostris illi dissensionibus ac discordiis clari, vitia hostium in gloriam exercitus sui vertunt: quem contractum ex diversissimis gentibus, ut secundae res tenent, ita adversae dissolvent: nisi si Gallos et Germanos et (pudet dictu) Britannorum plerosque, licet dominationi alienae sanguinem commodent, diutius tamen hostes quam servos, fide et affectu teneri putatis: metus et terror est, infirma vincula caritatis quae ubi removeris, qui timere desierint, odisse incipient. Omnia victoriae incitamenta pro n.o.bis sunt: nullae Romanos conjuges accendunt; nulli parentes fugam exprobraturi sunt; aut nulla plerisque patria, aut alia est. Paucos numero, trepidos ignorantia, coelum ipsum ac mare et silvas, ignota omnia circ.u.mspectantes, clausos quodammodo ac vinctos dii n.o.bis tradiderunt. Ne terreat va.n.u.s aspectus et auri fulgor atque argenti, quod neque tegit neque vulnerat. In ipsa hostium acie inveniemus nostras ma.n.u.s: agnoscent Britanni suam causam: recordabuntur Galli priorem libertatem: deserent illos ceteri Germani, tanquam nuper Usipii reliquerunt. Nec quidquam ultra formidinis: vacua castella, senum coloniae, inter male parentes et injuste imperantes aegra municipia et discordantia: hic dux, hic exercitus: ibi tributa et metalla et ceterae servientium poenae: quas in aeternum perferre aut statim ulcisci in hoc campo est. Proinde ituri in aciem et majores vestros et posteros cogitate."

x.x.xIII. Excepere orationem alacres, ut barbaris moris, cantu et fremitu clamoribusque dissonis. Jam que agmina, et armorum fulgores audentissimi cujusque procursu: simul instruebantur acies: c.u.m Agricola, quanquam laetum et vix munimentis coercitum militem adhortatus, ita disseruit: "Octavus annus est, commilitones, ex quo virtute et auspiciis imperii Romani fide atque opera vestra Britanniam vicistis: tot expeditionibus, tot proeliis, seu fort.i.tudine adversus hostes seu patientia ac labore paene adversus ipsam rerum naturam opus fuit, neque me militum neque vos ducis poenituit. Ergo egressi, ego veterum legatorum, vos priorum exercituum terminos, finem Britanniae non fama nec rumore, sed castris et armis tenemus. Inventa Britannia et subacta. Equidem saepe in agmine, c.u.m vos paludes montesve et flumina fatigarent, fortissimi cujusque voces audiebam, Quando dabitur hostis, quando acies? Veniunt, e latebris suis extrusi: et vota virtusque in aperto, omniaque p.r.o.na victoribus, atque eadem victis adversa. Nam, ut supera.s.se tantum itineris, silvas evasisse, transisse aestuaria pulchrum ac decorum in frontem; ita fugientibus periculosissima, quae hodie prosperrima sunt. Neque enim n.o.bis aut locorum eadem not.i.tia aut commeatuum eadem abundantia: sed ma.n.u.s et arma et in his omnia. Quod ad me attinet, jam pridem mihi decretum est, neque exercitus neque ducis terga tuta esse. Proinde et honesta mors turpi vita potior; et incolumitas ac decus eodem loco sita sunt: nec inglorium fuerit, in ipso terrarum ac naturae fine cecidisse."

x.x.xIV. "Si novae gentes atque ignota acies const.i.tisset, aliorum exercituum exemplis vos hortarer: nunc vestra decora recensete, vestros oculos interrogate. Ii sunt, quos proximo anno, unam legionem furto noctis aggressos, clamore debellastis: ii ceterorum Britannorum fugacissimi, ideoque tam diu superst.i.tes. Quomodo silvas saltusque penetrantibus fortissimum quodque animal contra ruere, pavida et inertia ipso agminis sono pelluntur, sic acerrimi Britannorum jam pridem ceciderunt: reliquus est numerus ignavorum et metuentium, quos quod tandem invenistis, non rest.i.terunt, sed deprehensi sunt: novissimae res et extremo metu corpora defixere aciem in his vestigiis, in quibus pulchram et spectabilem victoriam ederetis. Transigite c.u.m expeditionibus: imponite quinquaginta annis magnum diem: approbate reipublicae nunquam exercitui imputari potuisse aut moras belli aut causas rebellandi."

x.x.xV. Et alloquente adhuc Agricola, militum ardor eminebat, et finem orationis ingens alacritas consecuta est, statimque ad arma discursum.

Instinctos ruentesque ita disposuit, ut peditum auxilia, quae octo millia erant, mediam aciem firmarent, equitum tria millia cornibus affunderentur: legiones pro vallo stetere, ingens victoriae decus citra Romanum sanguinem bellanti, et auxilium, si pellerentur. Britannorum acies, in speciem simul ac terrorem, editioribus locis const.i.terat ita, ut primum agmen aequo, ceteri per acclive jugum connexi velut insurgerent: media campi covinarius et eques strepitu ac discursu complebat. Tum Agricola superante hostium mult.i.tudine veritus, ne simul in frontem, simul et latera suorum pugnaretur, diductis ordinibus, quanquam porrectior acies futura erat et arcessendas plerique legiones admonebant, promptior in spem et firmus adversis, dimisso equo pedes ante vexilla const.i.tit.

x.x.xVI. Ac primo congressu eminus certabatur simul constantia, simul arte Britanni ingentibus gladiis et brevibus cetris missilia nostrorum vitare vel excutere, atque ipsi magnam vim telorum superfundere: donec Agricola Batavorum cohortes ac Tungrorum duas cohortatus est, ut rem ad mucrones ac ma.n.u.s adducerent: quod et ipsis vetustate militiae exercitatum, et hostibus inhabile parva scuta et enormes gladios gerentibus: nam Britannorum gladii sine mucrone complexum armorum et in aperto pugnam non tolerabant. Igitur, ut Batavi miscere ictus, ferire umbonibus, ora foedare, et stratis qui in aequo obst.i.terant, erigere in colles aciem coepere, ceterae cohortes, aemulatione et impetu commistae, proximos quosque caedere; ac plerique semineces aut integri festinatione victoriae relinquebantur. Interim equitum turmae fugere, covinarii peditum se proelio miscuere: et, quanquam recentem terrorem intulerant, densis tamen hostium agminibus et inaequalibus locis haerebant: minimeque equestris ea pugnae facies erat, c.u.m aegre diu stantes simul equorum corporibus impellerentur, ac saepe vagi currus, exterriti sine rectoribus equi, ut quemque formido tulerat, transversos aut obvios incursabant.

x.x.xVII. Et Britanni, qui adhuc pugnae expertes summa collium insederant et paucitatem nostrorum vacui spernebant, degredi paulatim et circ.u.mire terga vincentium coeperant: ni id ipsum veritus Agricola, quatuor equitum alas, ad subita belli retentas, venientibus opposuisset, quantoque ferocius accurrerant, tanto acrius pulsos in fugam disjecisset. Ita consilium Britannorum in ipsos versum: transvectaeque praecepto ducis a fronte pugnantium alae, aversam hostium aciem invasere. Tum vero patentibus locis grande et atrox spectaculum: sequi, vulnerare, capere atque eosdem, oblatis aliis, trucidare. Jam hostium, prout cuique ingenium erat, catervae armatorum paucioribus terga praestare, quidam inermes ultro ruere ac se morti offerre; pa.s.sim arma et corpora et laceri artus et cruenta humus: et aliquando etiam victis ira virtusque; postquam silvis appropinquarunt, collecti primos sequentium incautos et locorum ignaros circ.u.mveniebant. Quod ni frequens ubique Agricola validas et expeditas cohortes indaginis modo, et, sicubi arctiora erant, partem equitum dimissis equis, simul rariores silvas equitem persultare jussisset, acceptum aliquod vulnus per nimiam fiduciam foret. Ceterum, ubi compositos firmis ordinibus sequi rursus videre, in fugam versi, non agminibus, ut prius, nec alius alium respectantes, rari et vitabundi invicem, longinqua atque avia petiere. Finis sequendi nox et satietas fuit: caesa hostium ad decem millia: nostrorum trecenti s.e.xaginta cecidere: in quis Aulus Atticus praefectus cohortis, juvenili ardore et ferocia equi hostibus illatus.

x.x.xVIII. Et nox quidem gaudio praedaque laeta victoribus: Britanni palantes, mixtoque virorum mulierumque ploratu, trahere vulneratos, vocare integros, deserere domos ac per iram ultro incendere: eligere latebras et statim relinquere: miscere invicem consilia aliqua, dein separare: aliquando frangi aspectu pignorum suorum, saepius concitari: satisque constabat, saevisse quosdam in conjuges ac liberos, tanquam misererentur. Proximus dies faciem victoriae latius aperuit: vastum ubique silentium, secreti colles, fumantia procul tecta, nemo exploratoribus obvius: quibus in omnem partem dimissis, ubi incerta fugae vestigia neque usquam conglobari hostes compertum et exacta jam aestate spargi bellum nequibat, in fines h.o.r.estorum exercitum deducit. Ibi acceptis obsidibus, praefecto cla.s.sis circ.u.mvehi Britanniam praecepit.

Datae ad id vires, et praecesserat terror. Ipse peditem atque equites lento itinere, quo novarum gentium animi ipsa transitus mora terrerentur, in hibernis locavit. Et simul cla.s.sis secunda tempestate ac fama Trutulensem portum tenuit, unde proximo latere Britanniae lecto omni redierat.

x.x.xIX. Hunc rerum cursum, quanquam nulla verborum jactantia epistolis Agricolae actum, ut Domitiano moris erat, fronte laetus, pectore anxius excepit. Inerat conscientia derisui fuisse nuper falsum e Germania triumphum, emptis per commercia, quorum habitus et crines in captivorum speciem formarentur: at nunc veram magnamque victoriam, tot millibus hostium caesis, ingenti fama celebrari. Id sibi maxime formidolosum, privati hominis nomen supra principis attolli: frustra studia fori et civilium artium decus in silentium acta, si militarem gloriam alius occuparet: et cetera utc.u.mque facilius dissimulari: ducis boni imperatoriam virtutem esse. Talibus curis exercitus, quodque saevae cogitationis indicium erat, secreto suo satiatus, optimum in praesentia statuit reponere odium, donec impetus famae et favor exercitus languesceret: nam etiam tum Agricola Britanniam obtinebat.

XL. Igitur triumphalia ornamenta et ill.u.s.tris statuae honorem et quidquid pro triumpho datur, multo verborum honore c.u.mulata, decerni in senatu jubet; addique insuper opinionem, Syriam provinciam Agricolae destinari, vacuam tum morte Atilii Rufi consularis et majoribus reservatam.

Credidere plerique libertum ex secretioribus ministeriis missum ad Agricolam codicillos, quibus ei Syria dabatur, tulisse c.u.m praecepto, ut, si in Britannia foret, traderentur: eumque libertum in ipso freto Oceani obvium Agricolae, ne appellato quidem eo, ad Domitianum remea.s.se: sive verum istud, sive ex ingenio principis fictum ac compositum est.

Tradiderat interim Agricola successori suo provinciam quietam tutamque.

Ac, ne notabilis celebritate et frequentia occurrentium introitus esset, vitato amicorum officio, noctu in urbem, noctu in palatium, ita ut praeceptum erat, venit: exceptusque brevi osculo et nullo sermone turbae servientium immixtus est. Ceterum, ut militare nomen, grave inter otiosos, aliis virtutibus temperaret, tranquillitatem atque otium penitus auxit, cultu modicus, sermone facilis, uno aut altero amicorum comitatus; adeo ut plerique quibus magnos viros per ambitionem aestimare mos est, viso aspectoque Agricola, quaererent famam, pauci interpretarentur.

XLI. Crebro per eos dies apud Domitianum absens accusatus, absens absolutus est. Causa periculi non crimen ullum aut querela laesi cujusquam, sed infensus virtutibus princeps et gloria viri ac pessimum inimicorum genus, laudantes. Et ea insecuta sunt reipublicae tempora, quae sileri Agricolam non sinerent: tot exercitus in Moesia Daciaque et Germania Pannoniaque, temeritate aut per ignaviam duc.u.m amissi: tot militares viri c.u.m tot cohortibus expugnati et capti: nec jam de limite imperii et ripa, sed de hibernis legionum et possessione dubitatum. Ita, c.u.m d.a.m.na d.a.m.nis continuarentur atque omnis annus funeribus et cladibus insigniretur, poscebatur ore vulgi dux Agricola: comparantibus cunctis vigorem, constantiam et expertum bellis animum c.u.m inertia et formidine ceterorum. Quibus sermonibus satis constat Domitiani quoque aures verberatas, dum optimus quisque libertorum amore et fide, pessimi malignitate et livore, p.r.o.num deterioribus principem exstimulabant. Sic Agricola simul suis virtutibus, simul vitiis aliorum, in ipsam gloriam praeceps agebatur.

XLII. Aderat jam annus, quo proconsulatum Asiae et Africae sortiretur, et occiso Civica nuper nec Agricolae consilium deerat, nec Domitiano exemplum. Accessere quidam cogitationum principis periti, qui, iturusne esset in provinciam, ultro Agricolam interrogarent: ac primo occultius quietem et otium laudare, mox operam suam in approbanda excusatione offerre: postremo non jam obscuri, suadentes simul terrentesque, pertraxere ad Domitianum; qui paratus simulatione, in arrogantiam compositus, et audiit preces excusantis, et, c.u.m annuisset, agi sibi gratias pa.s.sus est: nec erubuit beneficii invidia. Salarium tamen, proconsulari solitum offerri et quibusdam a se ipso concessum, Agricolae non dedit: sive offensus non pet.i.tum, sive ex conscientia, ne, quod vetuerat, videretur emisse. Proprium humani ingenii est, odisse quem laeseris: Domitiani vero natura praeceps in iram, et quo obscurior, eo irrevocabilior, moderatione tamen prudentiaque Agricolae leniebatur: quia non contumacia neque inani jactatione libertatis famam fatumque provocabat. Sciant. quibus moris illicita mirari, posse etiam sub malis principibus magnos viros esse: obsequiumque ac modestiam, si industria ac vigor adsint, eo laudis excedere, quo plerique per abrupta, sed in nullum reipublicae usum, ambitiosa morte inclaruerunt.